PL 189, col. 514

Adversus Judaeos (Petrus Cluniacensis), J. P. Migne

nuncupatur. Sed neque angelos ex utero Deus
genuit, sed eos, sicut et alias creaturas, omnipotenti
voluntate creavit. Hunc vero, cui loquitur, non se
creasse, sed ex utero asserit genuisse. Unde quia praeter
Deum, nec in angelicis spiritibus, nec in humana
propagine, hic Dominus David inveniri potest, vel
psalmum vestrum divinum esse negate, vel aliquem,
quem Dominum David credere ratione compellamur,
proferte. Ante luciferum, inquit, genui te. En rursum
vobis angustiae, en rursum laqueus, en rursum
fovea, in quam insana vestra caecitas corruat, praeparata.
Hinc plane nullus vobis patet egressus, nisi
ab eo educamini qui educit vinctum de domo carceris,
qui aperit et nemo claudit, claudit et nemo
aperit [(Apoc. I)] . Ante luciferum genui te. Quis est

hic lucifer? Si dixeritis sidus illud esse quod, quia
aliis sideribus praeter principalia clarius rutilat,
atque inde velut majorem ferens lucem, lucifer
dicitur, respondeo: Ante luciferum illum nullus
hominum creatus est. Nostis enim, Moyse indicante,
quod quarto die cum stellis aliis sidus illud creatum
est [(Gen. I)] . Homo vero post, hoc est sexta die,
factus est. Nulli ergo hominum a Deo dictum est: Ante luciferum genui te.
Sed nec alicui angelorum
hoc dictum est, quoniam praemissa ratione cogente,
hoc non nisi Domino David dictum est. Nullus vero
angelorum, juxta eamdem rationem, David Dominus
est. Constat igitur, quia nec alicui angelorum dictum
est: Ante luciferum genui te. Quod si Luciferum
apostatam archangelum esse dixeritis, cui

sumpta ab hac stella similitudine, sub Babylonici
regis nomine Propheta Isaias loquitur, Quomodo
cecidisti, Lucifer, de coelo, qui mane oriebaris? [(Isa.
XIV.)]
Respondeo: Ante Luciferum illum non solum
nullus hominum factus est, sed nec ullus angelorum
conditus est. Sic enim se habent de illo verba divina
ad Job: Ipse est principium viarum Dei [(Job XL)]
.
Quod si principium viarum, hoc est, operum Dei
est, nullum opus Dei ante ipsum creatum est. Si
vero nihil operum Dei ante ipsum creatum est, nec
alicui hominum, nec alicui angelorum dictum est a
Deo, Ante Luciferum genui te. Nam non puto adeo
vos esse amentes, ut de ipso Babylonico rege, vocabulo
Luciferi designato, dictum a Deo suspicemini,
Ante Luciferum genui te.
Nec enim aliquid
magni sermo divinus diceret, si quod omnibus
notum erat, David ante Babylonicum regem genitum
narraret.
Nunquid ergo, o miserrimum genus hominum,
tam perspicua non cernitis, tam clara non videtis?
Aperite tandem oculos, reserate aures, et soli caeci
in mundo apparere, soli surdi inter mortales remanere
erubescite. Nolite tandiu ostentui fieri orbi
terrarum, nolite tam diuturnis saeculis vos fabulam
exhibere. Advertite Dominum David non nisi Deum
esse potuisse, agnoscite ipsum David Dominum
suum non nisi Deum vocasse. Et quia primo Dominum
dixit, et statim alium Dominum nominavit,
intelligite non posse esse alium et alium, nisi Patrem

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.