PL 189, col. 515

Adversus Judaeos (Petrus Cluniacensis), J. P. Migne

et Filium. Hunc ergo Dominum Patrem in
psalmi jam dicti principio introducit loquentem
Domino Filio, quando dicit: Dixit Dominus Domino
meo. Nam, juxta praecedentia, quia nullus in creaturis
David invenitur Dominus, ut non nisi Creator
ejus dicatur Dominus. Et quia nomen Creatoris,
nomen Dei, idem significant, Dominus David Creator
est, Dominus David Deus est. Huic ergo Domino
David, huic Creatori, huic Deo alius Dominus,
utique et ipse Creator, utique Deus dicit. Quid
dicit? Sede a dextris meis. Et cui hoc a Deo dici
potuit, nisi Deo? Cui, inquam, a Deo dici potuit, Sede a dextris meis?
nisi illi qui tantae dignitatis
exstitit, ut ei possit a Deo dici: Sede a
dextris meis. Et ubi tanta dignitas inveniri poterit,

quae consessu Deitatis digna esse possit?
Quae plane natura tantae erit dignitatis, ut mereri
valeat solium deitatis? Nulla certe, o Judaei, nisi
divina, et quae propter divinam hoc meruit in solo
Christo humana. Quod si quemlibet alium in sede
Dei praeter Deum, electio vestra sive de coelestibus,
sive de terrestribus creaturis collocare potest, indicet,
proferat, demonstret. Sed non poterit, non
praevalebit, quia nullum recipit parem deitas, nisi
Deum; nullum thronus deitatis suscipit, nisi Deum;
nullus Patri Deo adaequatur, nisi Dei Filius, et ipse
cum eo Deus. Et quidem par est Patri et Filio utriusque
Spiritus; sed non dirigitur vox ista Patris ad
ipsum, quia non est a Patre genitus. Huic vero, cui
dictum est: Sede a dextris meis; et istud adjunctum

est: Ex utero ante luciferum genui te. Ex utero,
inquit, ut eum non ex aliena, sed ex propria Dei
essentia natum agnoscas. Ante luciferum, ut ejus
etiam nativitatem, ante omnem creaturam esse advertas. Genui te,
ut non ex aliqua materia factum,
non ex nihilo creatum, sed a Patre aeternaliter genitum
intelligas. Ecce qui in prima quadriformis
partitionis parte, non aliud Christum probare proposueram
nisi Dei Filium, nunc, o Judaei, divini
hujus psalmi virtute probavi et Deum. Sed dicetis:
Psalmus, quem contra nos protulisti, et quem ad
probandam Domini tui deitatem, in medium adduxisti,
nil agit pro parte tua, nil juvat propositionem
tuam. Non enim prolatus est in persona David,

sed ex persona Eliezer servi Abrahae, scriptus est
David. Cujus psalmi, hic sensus est. Dixit Dominus,
id est Deus, domino meo, Abrahae: Sede a dextris
meis. Magnum, o Judaei, ut et ipsi fatemur, apud
Deum meritum Abrahae, magna et multiplex apud
ipsum praerogativa Abrahae. Magnum meritum, quia credidit Abraham Deo
[(Gen. XV)]
; magna gratia,
quia reputatum est ei ad justitiam [(ibid.)]
. Magnum
meritum, quia praecipiente Deo extendit manum, et
arripuit gladium, ut immolaret filium; magna gratia,
quando ei inhibito ne filium occideret, dictum
est: Per memetipsum juravi, dicit Dominus, quia
fecisti rem hanc, et non pepercisti filio tuo unigenito
propter me, benedicam tibi, et multiplicabo te sicut
tellas coeli, et sicut arenam quae est in littore maris

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.