PL 189, col. 516
Adversus Judaeos (Petrus Cluniacensis), J. P. Migne
[(Gen. XXII)] .
Magnum vere, et non simplex tantum,
sed multiplex apud Deum meritum Abrahae; magna,
imo et omnibus donis ei a Deo collatis major illa
singularis gratiae excellentia, qua ei promissum est: In semine tuo benedicentur omnes gentes
[(ibid.)]
. Sed
nunquid tanta, ut ei a Deo injunctum sit, Sede a
dextris meis? Nunquid tanta, ut, sicut ante non
multa dictum est, quod Dei est singulare, fieret Deo
hominique commune? Homini dico tantum, quod
Abraham fuisse scimus, non homini simul et Deo,
ut Christum esse novimus. Nunquid ergo huic, qui
nihil plus homine erat, a Deo dictum est: Sede a
dextris meis? Ubi est illud quod solum, ne in Christum
Judaeus credat, Judaicum cor retrahit, contemplatio
humilitatis humanae, indigna, ut dicitis,
consortio majestatis divinae? Ubi est zelus ille Dei
quidem, ut Apostolus noster ait, sed non secundum
scientiam? [(Rom. X.)]
Nonne propter haec verba quae
Abrahae ascribitis, Stephanum primum martyrem
nostrum continentes aures vestras velut ad blasphemiam,
et stridentes dentibus velut in vindictam,
homines sacri semper sanguinis avidi lapidastis?
Quid dixit Stephanus de Christo? Video coelos apertos,
et Jesum stantem a dextris Dei [(Act. VII)]
. Quid
dicit Judaeus de Abraham? Dixit Dominus, id est
Deus, domino meo, Abrahae, sede a dextris meis.
Quid est quod pati non potuistis, tunc saltem semel
audire Jesum stantem a dextris virtutis Dei; et
nunc quotidie pati aequanimiter potestis audire
Abraham sedentem a dextris Dei? Nolite, nolite,
quaeso, consortem Deo dare, nisi Deum, nolite in
sede divina aliquem constituere, nisi Deum. Hoc si
conceditis, quod nequaquam hactenus negare consuestis,
falsa sunt verba in persona Eliezer prolata, Dixit Dominus,
id est Deus, domino meo, Abrahae, sede a dextris meis.
Nec solum falsa esse quae dicta
sunt ostendunt, sed et cuncta psalmi sequentia lucide
idem declarant. De quibus est proxime sequens
versus: Donec ponam inimicos tuos scabellum pedum
tuorum [(Psal. CIX)]
. Sede, inquit Deus, secundum
vos, o Abraham, a dextris meis, donec ponam inimicos
tuos scabellum pedum tuorum, hoc est, donec subjiciantur
tibi inimici tui. Et quos hostes, dum viveret,
habuit Abraham? Scrutare, Judaee, totum textum
sacri Canonis tui, et, nisi fallor, non dico plures,
sed nec unum invenire poteris hostem Abrahae.
Homo enim justus, licet in terra gentilium commoraretur,
religione tamen sua, sobrietate sua, sapientia
sua sic inter malos bonus, sic et inter eos qui
oderant pacem erat pacificus [(Psal. CXIX)] . Inde est
quod in Canone Hebraico, inimicum ei aliquem exstitisse,
nec Christianus legere potuit vel poterit,
nec Judaeus. Quod si dixeritis pugnasse eum cum
CCCXVIII clientibus contra reges, qui Sodomaeos vicerant,
et Lot filium fratris sui captivaverant:
eumque raptores vicisse, Lot liberasse, spolia multa
ab hostibus revexisse [(Gen. XIV)] , respondeo: Nec
reges ad praelium causa Abrahae processerunt, nec
causa Abrahae Lot fratris ejus filium ceperunt.