PL 189, col. 523

Adversus Judaeos (Petrus Cluniacensis), J. P. Migne

ista. Clara sunt, aperta sunt, latere nos non potuerunt.
Vocantur illi dii, non quod aliqua deitas in
eis fuerit, sed quia principatu aliquo, dignitate aliqua,
vel sanctitate, quibusdam aliis a Deo praelati
fuerint. Nostis hoc et ipsi quia non quod dii
erant dii a Deo vocati sunt, sed quoniam
excellenti gratia a Deo aliis praelati sunt. Sed non
isto sensu iste, cui David loquitur, Deus ab ipso
vocatur. Indicat hoc quod sequitur: In saeculum
saeculi. Sedes, ait, tua, Deus, in saeculum saeculi. Nullius
enim regis, nullius terreni principis sedes manet
in saeculum saeculi. Contradicite, si potestis, et
ostendite sedem alicujus mortalis manere posse in
saeculum saeculi. Sed non potestis, resistit natura,
reclamat mundus, denegat omnis homo. Necesse

est ergo ut fateamini sedem hanc non cujuslibet
regis esse posse, sed ipsius tantum Dei; hunc autem
Deum non alium esse quam ipsum, de quo
agitur, Christum. Nam et hoc sequentia versus
hujus declarant. Nulla namque mutata persona,
eidem Deo loquitur: Virga directionis virga regni
tui. Ac statim: Dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem;
propterea unxit te Deus, Deus tuus oleo laetitiae.
Si ergo unctus iste Deus est, utique Christus
Deus est. Quem enim nos unctum, quem vos Messiam,
hunc plane tam nos quam vos Christum dicimus,
Christum praedicamus. Linguae tantum diversae
sunt, sensus linguarum idem est. Sonus duplex
est, intellectus unus est. Deus ergo iste unctus Christus
est, et unctus. Id est Christus Deus est. Unxit

te, inquit, Deus, Deus tuus. Attendite, Judaei. Non
semel tantum illum vocat Deum. Deum illum prius
vocaverat, quando dixit, sedes tua, Deus. Nunc
rursum vocat illum Deum, cum dicit, unxit te Deus.
Quod enim sequitur, Deus tuus, jam alius casus est.
Nam quod primo dicit, Deus, vocativus est; quod
secundo, nominativus est. Ac si diceret: O Deus,
unxit te Deus. Videtis adhuc, non semel tantum,
sed bis, in duobus continuis versibus, a tanto propheta
Christum tam lucide, tam praeclare vocari
Deum? Confitemini ergo, confitemini licet sero,
Christum Deum, quem summus prophetarum vestrorum
tam splendide praedicat Deum. Nec qualemcunque,
sed talem, cujus sedes, juxta eumdem

prophetam, permanet in saeculum saeculi. Sed quis
est et ille Deus, a quo unctus est iste Deus? Sic
enim lego: O Deus, unxit te Deus tuus. Agnovistis
unctum Deum, agnoscite et ungentem Deum. Videte,
si tamen datum fuerit vobis, quod hactenus videre
non potuistis. Advertite nunc tandem necessario
alterum oportere esse qui ungit, alterum qui
ungitur. Alter tamen iste, et alter ille, Deus a propheta
vestro vocatur. Nam et qui ungitur, Deus dicitur;
et qui ungit, Deus vocatur. Quid laboratis?
Nusquam patet fuga. Scriptura vestra est quae recitatur;
propheta vester est qui loquitur, imo Dei sunt
verba quae loquitur. Obmutescite igitur, et divina virtute
undique angustati intelligite nunc saltem, Deum
et Deum esse non posse alium, nisi Patrem et Filium.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.