PL 189, col. 524
Adversus Judaeos (Petrus Cluniacensis), J. P. Migne
Patrem, qui, sicut probatum est, in aliis Scripturae
locis loquitur Filio: Ego hodie genui te. Filium,
qui eumdem Patrem invocat, sicut ipse Pater
de eodem Filio alibi ait: Ipse invocavit me, Pater
meus es tu [(Psal. LXXXVIII)]
. Ab hoc Deo Patre unctus
est Deus Filius, unctus est Christus, non in
quantum Deus est, sed in quantum homo est. Quantum
enim ad Dei naturam pertinet, nihil Filio Deo
potest addi a Patre Deo. Cui quantum ad eamdem
divinam essentiam spectat, nihil Deus Pater potuit
conferre donando, qui simul omnia contulit, eum
aeternaliter et ineffabiliter generando. Sed vere contulit
multa, vere dedit multa humanae naturae susceptae
a Filio suo, qua mediante projectus a facie
Dei, ejectus de paradiso Dei, factus de servo pessimus
hostis Dei, Deo rursum redditus et conjunctus
est homo. Unctus est igitur a Deo Patre Deus Christus,
in quantum homo est, oleo, non illo quo
apud vos olim reges ungebantur, sed oleo laetitiae,
oleo gratiae, qua et homo ille a Deo assumptus, eadem
assumptione deificatus est, et mundus totus Deo reconciliatus,
glorificatus et salvatus est. Sic ergo,
sic, non Judaico errore, sed Christiano more legite,
intelligite, exponite: Sedes tua, Deus, in saeculum
saeculi, et: Unxit te Deus, Deus tuus oleo laetitiae.
Et licet ista ad probandam Christi deitatem brutis
etiam pectoribus sufficiant, veniat tamen vel propheta
vel propheticus homo in medium, Jeremiae
prophetae notarius, seu collega Baruch. Veniat, et
quamvis de alterius, tamen de prophetico Jeremiae
corde, spiritum hauriens, quid de Christi deitate
sentiat, velut prophetae consecretalis, non per involucra,
sed nude ac lucide aperiat. Hic certe post
multa, quae de Deo praemiserat, subdit: Hic, ait, Deus noster est, et non aestimabitur alter ad ipsum.
Hic invenit omnem viam disciplinae, et dedit eam
Jacob puero suo, et Israel dilecto suo. Post haec in
terris visus est, et cum hominibus conversatus est [(Baruch III)]
.
Quid clarius? quid apertius? Deum
vocat. Quem? qui invenit omnem viam disciplinae.
Quam viam? Illam scilicet, quam dedit Jacob puero
suo, et Israel dilecto sibi. Et quam viam disciplinae
dedit Deus Jacob vel Israel, nisi praecepta quae primis
patribus vestris tradidit, nisi legem quam per Moysen
dedit? Hic plane Deus, qui omnem viam disciplinae
invenit, qui eam per Patres, qui maxime per Moysen
Israeli dedit: In terris visus est, et cum hominibus
conversatus est. Solvite hoc, exponite alio, si
potestis, modo, qualiter Deus, qui legem per Moysen
Israeli dedit, in terris visus est; exponite qualiter
cum hominibus conversatus est. Sed forto
respondebitis: Visus est Deus Jacob, conversatus
est cum Jacob, quando, ut Scriptura loquitur, vir
quidam luctabatur cum eo usque mane, et de quo
ipse Jacob dixit: Vidi Dominum facie ad faciem, et
salva facta est anima mea [(Gen. XXXII)]
. Dicetis forsitan
hoc modo in terris visum Deum a pluribus.
Addetis, ut puto, quod tunc Deus ab hominibus
visus est, et cum hominibus conversatus est, quando