PL 189, col. 528

Adversus Judaeos (Petrus Cluniacensis), J. P. Migne

numerate universos reges de stirpe David, ab
ipso David vel Salomone filio ejus usque ad ultimos
prolis Davidicae reges: Joachim dico vel Sedechiam,
quorum primus regno deposito, sponte se Babyloniis
tradidit [(IV Reg. XXIV)] . Alter vi bellica ab eis captus,
erutis oculis, in Babylonem captivus ductus
est [(IV Reg. XXV)] . Videte, utrum alicui ex illis
Scriptura haec conveniat. Non utique ut cernitis, ut
perspicuum est, alicui ex ipsis congruit. Nec ipsi
bono regi Josiae, cui quidam ex vestris ut olim
audivi, sacra ista verba, quae praemissa sunt, somniantes
applicare contendunt. Sed nunquid Josias
Deus? Nunquid princeps pacis? Nonne pacem regni
ejus, citissimus finis secutus est? Nonne et ipse
brevissimo tempore regnans, in campo Magedo, a

rege Aegyptiorum Nechao interfectus est? [(IV Reg.
XXIII.)] Nonne eo interfecto, cum vita ejus et pax
imperii ejus finita est? Nam, paucis annis elapsis,
secuta est urbis vestrae vastitas, templi Dei exustio,
Judaeorum captivitas, et in Babylonem transmigratio.
Falsissimum est ergo et stolidissimum haec prophetica
verba super Josia exponi. Ridiculum prorsus
est, nec humanis auribus tolerandum, vel de
Josia, vel de quolibet Judaeorum, vel aliquarum
gentium rege, ista quae non nisi Deo et Deo Christo
adaptari possunt, sentire. Super solium, inquit, David et super regnum ejus.
Quid ad ultimum? Ut
confirmet illud et corroboret in judicio et justitia
amodo et usque in sempiternum. Et ista, cui, nisi
Deo: cui, inquam, nisi Deo congruunt? Quis certe

alicujus regni solium confirmare, quis corroborare
potest in judicio et justitia usque in sempiternum?
Nunquid homo? Sed nunquid ille qui aeternus non
est, regni sui solium confirmare in sempiternum
potest? Nonne clarum, nonne perspicuum etiam
caecis est non posse aliquid in sempiternum confirmari
ab aliquo, nisi a sempiterno? Quia ergo his
obviari non potest, quia tam lucidae veritati nec
Judaeus, nec ethnicus, nec Satan quilibet contraire
praevalet, certum est quia parvulus tot divinis vocibus
designatus Deus, non alius quam Christus
noster est. Unde constat quod Christus, verus et
sempiternus Deus est. Aut enim dabis mihi alium
parvulum, dabis alium filium, de quo haec omnia

accipi possint, aut, si non potes, quod vere non potes,
parvulum istum, filium istum, super quo tot
divina scribuntur, nullum alium necessario sentire
cogeris, quam Christum Dominum nostrum. Qui
more humanae aetatis parvulus, more nascendi, sed
hoc admirabili et unico, Virginis filius secundum
deitatis naturam, assumptae humanitati perpetuo
unitam, admirabilis est, consiliarius est, Deus est,
fortis est, princeps pacis est, pater futuri saeculi
est. Cujus imperium, infinito universarum gentium
numero assidue multiplicatur, cujus regni pax nunquam
finitur, cujus solium non multis solum annis
ut mortalium regum, sed ut Regis aeterni, in sempiternum
confirmatur ac roboratur. Sed novi, Judaee,
quia tot tantisque auctoritatibus pressus,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.