PL 189, col. 529

Adversus Judaeos (Petrus Cluniacensis), J. P. Migne

vinci potes, obrui potes, credere adhuc fortasse
non potes. Quare hoc? Quia hominem Deum credere
confunderis, hominem Deum confiteri erubescis.
Vilescit in corde tuo conditio humanae naturae, indignam
eam aestimas nomine vel honore majestatis
divinae. Contemplaris hujus humilitatem, intueris
illius sublimitatem. Videntur tibi non posse congruere
tam alta tam humilibus, tam sublimia tam
abjectis, hoc est, humana divinis. Haec certe tota
causa est, qua incredulus permanes, qua Deo resistis,
qua nec ipsis Scripturis tuis, Christum esse
Deum toties et toties profitentibus, credis. Et putas,
o insipiens, quod cogitatio sublimitatis divinae
et humilitatis humanae Christianam sapientiam fugerit?
Vere, inquam, ad tam sublime et ineffabile

Dei opus, Christianus obstupescit, nec tam singulare
deitatis miraculum admirari sufficit. Sed aliud
est mirari et credere; aliud est mirari et contemnere.
Miratur Christianus, et illuminatur; miratur
Judaeus, et excaecatur. Miratur Christianus, et de
solitario miraculo Deum singulariter laudat; miratur
Judaeus, et blasphemat. Non sequitur in admiratione
tantae rei prophetarum suorum cautelam,
qui et futura scientes et praedicentes, non ea spernebant;
sed admirando et praedicando, etiam ad illa
pavebant. Cujusdam ex ipsis verba sunt haec: Domine,
audivi auditum tuum, et timui: consideravi
opera tua, et expavi [(Habac. III)]
. Quid timuit? quid
expavit? Audi: Domine, opus tuum [(ibid.)]
. Quod
opus? Fortassis fabricam mundi. Sed huic opinioni

contradicunt verba sequentia: In medio, inquit, annorum vivifica illud
[(ibid.)]
. Et certe coeli et terrae
opus, sive illorum quae infra sunt, jam ab antiquo
facta fuerant, jam juxta partium congruentem differentiam
vivificata erant.
Est igitur aliud opus, quod hic timet, quod expavescit,
quod in medio annorum vivificari rogat.
Nec solum vivificari rogat, sed etiam notificandum
esse praedicit, cum subdit: In medio annorum notum
facies [(ibid.)]
. Quaere, Judaee, quod possit esse
hoc opus, quod Habacuc propheta miratur, et quod
tantopere impleri precatur. Certe universa apud
Judaeos olim facta miracula vel miranda opera prophetam
istum praecesserant. Nec aliqua ex illis quae

in Canone vestro legentes, admirari soletis, residua
erant. Aut igitur opus aliud tam mirabile, pro quo
adeo propheta sollicitari debuerit, impletum vel implendum
ostende; aut si non vales, opus tam
timendum, tam optabile, in Dei Filio, quando pro
salute hominum hominis naturam assumpsit, consummatum
agnosce. Hoc opus, quia cunctis operibus
Dei excellentius esse vidit, et admiratus est,
et extimuit. Et ne putaretur nolendo vel refugiendo
timuisse, etiam impleri rogavit. Hoc est plane opus,
quod et alienum esse a Deo, et tamen Deum ipsum
opus operaturum, secretorum Dei frequentior reserator
Isaias non tacet. Ut faciat opus suum, inquit, alienum opus ejus
[(Isa. XVIII)]
. Ut operetur opus
suum, peregrinum est opus ab eo. Nam quod opus

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.