PL 189, col. 534

Adversus Judaeos (Petrus Cluniacensis), J. P. Migne

defecisse agnoscitis? Aperite, aperite oculos, et, ut
dixi, aspicite solem in coelo, recolite Salomonem positum
in sepulcro. Quomodo igitur Salomon permansit,
vel permanere potuit cum sole? Attendite, et ante lunam.
Et hoc nonne longe absurdius? Nonne
luna non tantum ante Salomonem, sed et ante omnem
hominem creata est? Nonne ille Salomon filius
David, non solum post patrem, sed et post multas
mortalium generationes natus est? Quomodo ergo
permansit vel permanet cum sole, quomodo permansit
vel permanet ante lunam, in generationes
generationum? Sole, ut dictum est, adhuc permanente,
ante plurima tempora mortuus est, et luna
jam existente, post multa saecula natus est. Sed tam
claris diu immorandum non est. Percurrite psalmum,

et versu interposito legite: Orietur in diebus
ejus justitia, et abundantia pacis [(ibid.)]
. Sed hoc
utcunque juxta vos stare potest. Sed quomodo stabit
quod sequitur, donec auferatur luna? [(Ibid.)]
Nonne
adhuc luna permanet, et abundantia, quae tempore
Salomonis in regno tanto Judaeorum fuerat, eo
mortuo cum eo exstincta est? Quod utrum verum
sit, audite: audite Scripturam vestram, in medio
Regum libro loquentem. In quinto, inquit, anno regni
Roboam, ascendit Sesac rex Aegypti in Jerusalem,
et tulit thesauros domus Domini, et thesauros
regios, et universa diripuit. Scuta quoque aurea quae
fecerat Salomon, pro quibus fecit rex Roboam scuta
aerea [(III Reg. XIV)]
. Et ne unum tantum testem de

Canone vestro super hoc produxisse videar, relegite
Dabrehiamim vestrum, et si quid dissimile his, quae
proposui, in eo aemulus oculus vester legerit, mendacii
me arguite. Refert jam nominatus uterque liber,
in anno quinto regni Roboam abundantiam Salomonicae
pacis exstinctam. Exstinctam, inquam,
rege Aegypti Sesac cum mille ducentis curribus et
LX millibus equitum, ac vulgo, cujus non erat numerus,
in Judaeam superveniente, exstinctam, eo
cum Libyco exercitu Trogoditis et Aethiopibus civitates
munitissimas in Juda capiente, exstinctam,
vel, ut mitius loquar, interruptam, illo sublatis thesauris
domus Domini et domus regis, cunctisque
supra scriptis cum opima praeda in regnum proprium
concedente [(II Par. XII)] . Quod si quinto anno regni

Roboam filii Salomonis ista facta sunt, falsum est
quod de psalmis veridicis Salomoni adaptare voluistis: Orietur in diebus ejus justitia, et abundantia
pacis, donec auferatur luna.
Nam justitia et ante
ipsum ex parte, et post ipsum maxime orta est, et
pacis abundantia, quae diebus ipsius blandius Judaeos
demulserat, quinto anno Roboam filii ejus exstincta
est [(III Reg. XII)] . Taceo discessionem decem
tribuum a Roboam; taceo bella pene continua inter
utrumque regnum, quod peccatis Judaicis promerentibus
de simplici duplex factum fuerat, hoc est,
Judae et Israel. Continua vero vel pene continua ab
ipso videlicet Roboam rege Juda, usque ad Salmanasar
regem Assyriorum. Sub quo ne lis tam diuturna
prolixius extenderetur, ipso decem tribus de

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.