PL 189, col. 535

Adversus Judaeos (Petrus Cluniacensis), J. P. Migne

duodecim Hebraeae stirpis tribubus captivante factum
est. Haec si vera sunt (quae vera non esse nulla,
quantalibet illa fuerit, Judaica perversitas negare potest),
claret videntibus, perspicuum est et caecis non
esse dictum a spiritu prophetico de illo vestro Salomone: Orietur in diebus ejus justitia, et abundantia
pacis.
Et istud quia illi Salomoni congruere non
posse perspicuum est, legite versum sequentem: Et
dominabitur a mari usque ad mare, et a flumine usque
ad terminos orbis terrarum [(Psal. LXXI)]
. Et quis
non videat hoc ad Salomonem pertinere non posse?
A quo mari usque ad quod mare dominatus est, cujus
regnum brevibus Syriae terminis coarctatum
est? Quod si dixeritis, a lacu Asphaltico, quod juxta
idioma linguae vestrae, mare vocatur, ad quod quantum

ad situm Palaestinae occidentale dicitur, et a nobis
Tyrrhenum vel Mediterraneum vocatur, illum
regnasse, breviore quam fuerit spatio regnum ejus
arctabitis. Locus etenim ille in medio Galilaeae est;
et ipse Salomon a rivo Aegypti, qui ultra lacum illum
aliquo dierum spatio interjacente fluit, usque
ad maris Mediterranei proxima loca, regnasse dicitur.
Non igitur terminus regni ejus fuit a mari usque
ad mare. Sed nec a flumine usque ad terminos
orbis terrarum. Dicuntur enim termini orbis terrarum,
ubi finitur orbis terrarum. Sed universis gentibus
notum est Salomonem illum, non solum dominatum
non fuisse usque ad terminos orbis tertarum,
sed longe infra brevius terrae spatium regnasse,
quam multos reges orbis terrarum. Innumerabiles

enim olim reges fuerunt, qui cum non regnarent
super universum orbem terrarum, angustias
illius Salomonici regni vicerunt multa amplitudine
regnorum suorum. Clarum est ergo cunctis quia
non est dominatus Salomon ille a mari usque ad
mare, neque a flumine usque ad terminos orbis terrae.
Procedite hinc, et duobus tantum versibus intermissis,
tertium legite: Et adorabunt eum omnes
reges, omnes gentes servient ei [(ibid.)]
. Nunquid illi
Salomoni? Non, non, non, clamat orbis terrarum.
Nam non dico pauci, sed nulli uspiam regum Salomonem
adorasse leguntur. Quod omnes gentes ei
servierint, nec resistendum est, quia quod non servierint
sole clarius est. Percurrite psalmum, et vel

legite, vel audite, quod post paucos versus sequitur: Sit nomen ejus benedictum in saecula
[(ibid.)]
.
Cujus nomen? Juxta vos, Salomonis. Relegite omnem
Scripturarum sacrarum seriem, et vix aut nusquam
de alicujus hominis nomine hoc vel simile
quid dici: Sit nomen ejus benedictum in saecula [(ibid.)]
,
invenietis. De solo enim Deo, de solo nomine
Dei hoc Scriptura dicere consuevit, ut est illud: Benedictum nomen majestatis ejus in aeternum
[(ibid.)]
;
et: Nos qui vivimus, benedicimus Domino [(ibid.)]
; et: Benedictus Dominus Deus Israel, qui facit mirabilia
solus
[(ibid.)]
. Et his multa similia. Unde hoc quod
dicitur, Sit nomen ejus benedictum in saecula, non
de illo Salomone, tantum homine, sed de aliquo
plusquam homine accipi necesse est. Hoc lucide indicat

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.