PL 189, col. 536
Adversus Judaeos (Petrus Cluniacensis), J. P. Migne
quod sequitur: Ante solem permanet nomen
ejus. Hoc est, Sit nomen ejus benedictum in saecula,
quod est, Ante solem permanet nomen ejus. Nunquid
Salomonis nomen ante solem permansit? Nunquid
Salomon solem praecessit? nunquid ante ipsum
creatus est? nunquid ante ipsum nominatus est?
Videtis adhuc non solum impium, sed et blasphemum
esse, quemlibet ista de Salomone sentire? Nec
vos praetereat sequens versiculus, Et benedicentur
in ipso omnes tribus terrae [(ibid.)]
. In quo? In Salomone?
Non decet nos manifestissimis immorari,
quod me, quod omni disputatore tacente, falsissimum
esse facillimum est comprobari. Quid post? Omnes gentes magnificabunt eum
[(ibid.)]
. Quem? Salomonem?
Nec hic tempus occupandum est, quod nec
esse, nec fuisse, universis notum est.
Quaerite ergo, o Judaei, quaerite alium, de quo ista
omnia possint intelligi, de quo divinum psalmum
scriptum esse possit aperte probari. Et quem invenire
poteritis? Nullum certe, nullum plane, nullum,
etiam si pennis ad astra volare possetis, quam Christum
Dominum nostrum, Deum nostrum, velitis
nolitis, etiam Dominum vestrum, Deum vestrum.
De ipso ista scribuntur, ista sentiuntur, ista praedicantur.
Hoc quomodo? Quia nulli possunt aptari, nisi
homini Deo. Non soli homini, nec soli Deo, sed,
ut dictum est, non separatim, sed simul homini
Deo. Nullus autem nisi Christus inveniri potest simul
Deus et homo. Sed psalmi verba supra scripta
nulli congruere possunt, nisi homini Deo. Non igitur
de quolibet alio prolata sunt, nisi de Christo. Et
hoc demonstrandum est: Deus, inquit, judicium tuum
regi da, et justitiam tuam filio regis [(ibid.)]
. Qui ergo
filius regis est, vobis etiam hoc confitentibus, utique
homo est. Et nostri quidem, per regem et filium
regis, Christum nostrum intelligunt, qui in quantum
Filius dicitur, Dei Patris unicus est; in quantum
judicium et justitiam a Deo accepit, hominis Filius
est. Sed cedo ad praesens intellectui vestro, et de filio
David hoc scriptum esse concedo. Nam si de filio
David hoc dictum est, utique de homine hoc dictum
est. Sed quod nec de Salomone, nec de aliquo filiorum
David, qui ei in regno temporaliter successerunt,
sequentia psalmi, quae praemissa sunt, intelligi
possint, jam probatum est. Unde necesse est aliquem
inveniri, qui juxta hunc vestrum intellectum,
quo psalmi hujus primum versum exponitis, David
filius sit, et de quo non pars psalmi, sed integer
psalmus possit exponi. Sed nolite laborare, nolite
frustra cor vestrum diverticula falsa quaerendo
angere. Est Christus noster, est, inquam, solus Christus
noster secundum carnem filius David, hoc est,
de stirpe David. Sic enim et vos vocatis filios, non
solum eos qui a patribus suis geniti sunt, sed et
illos qui post plurimas successiones de ipsorum
progenie exorti sunt. Hoc ergo modo Christus
David, sive hominis filius est, et de ipso secundum
hominem jam dictus versiculus scriptus est.
Sunt et alia quaedam, quae juxta hoc quod homo est,