PL 189, col. 651

Epistola de translatione sua (Petrus Cluniacensis), J. P. Migne

contra tam perniciosum errorem illam vestram,
quam nostris diebus vobis Deus singulariter
contulit, doctrinae magnificentiam, animarem. Nam
licet hoc perditis, ut aestimo, prodesse non posset,
responsionem tamen condignam, sicut contra alias
haereses, ita et contra hanc pestem Christianum armarium
habere deceret. Quam si superfluam esse
quibusdam visum fuerit, quoniam quibus resistere
debeant, talibus armis immuniti non adsunt, noscitur
in republica magni regis quaedam fieri ad tutelam,
quaedam fieri ad decorem, quaedam ad utrumque.
Nam ad tutelam facta sunt a Salomone pacifico
arma, licet tempore suo minus necessaria. Praeparati
sunt a David sumptus, parata et ornamenta
templi divini constructioni et ornatui deputata. Sed

nec illa ejus tempore alicui usui profecerunt, sed
in usus divinos post ejus tempora transierunt. Manserunt
itaque ista aliquanto tempore otiosa; sed incumbente
necessitate apparuerunt, quae diu vacaverunt,
fructuosa. Nec tamen, ut mihi videtur, opus
istud etiam hoc tempore otiosum vocare debeo,
quia, juxta Apostolum, vestrum est et omnium doctorum
virorum, omnem scientiam extollentem se
adversus altitudinem Dei, omni studio, verbo et
Summa totius haeresis, ac diabolicae fraudis sectae
Saracenorum, seu Ismaelitarum, haec est. In primis,
primus, et maximus ipsorum exsecrandus est
error, quod Trinitatem in unitate deitatis negant.
Sicque dum in una divinitatis essentia trium personarum
numerum non credunt, in unitate numerum
evitantes, dum ternarium numerum, inquam, omnium
formarum principium atque finem, sicque rerum
formatarum causam et originem atque terminum
non recipiunt, Deum licet ore confitentes, ipsum
penitus nesciunt. Ipsi autem devii, ipsi variabiles,
principium varietatis, et alteratis [alteritatis]
omnis, videlicet binarium solum in unitate confitentur,
scilicet ipsam divinam essentiam et ejus
animam. Unde Deum pluraliter loquentem introducit

suum Alcoran, quo nomine legem suam nuncupant.
Et interpretatur Alcoran ex Arabico, Collectio
praeceptorum. Illi autem caeci Deum Creatorem Patrem
esse negant, quia secundum eos nullus fit
pater sine coitu. Christum itaque, licet ex divino
Spiritu conceptum, Dei Filium esse non credunt, nec
etiam Deum, sed prophetam bonum, veracissimum,
omnis mendacii atque peccati immunem, Mariae
filium, sine patre genitum, nunquam mortuum,
quia morte non est dignus. Imo cum illum Judaei
interficere vellent, de manibus eorum elapsum,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.