PL 189, col. 652

Epistola de translatione sua (Petrus Cluniacensis), J. P. Migne

scripto impugnare, destruere, conculcare [(II Cor.
X)] . Quod si hinc errantes converti non possunt,
saltem infirmis Ecclesiae, qui scandalizari et occulte
moveri levibus etiam ex causis solent, consulere
et providere doctus, vel doctior, si zelum habet justitiae,
non debet negligere. Propono inde vobis Patres
omnes, et praecipue Patrem Augustinum. Qui
licet Julianum Pelagianum, licet Faustum Manichaeum
verbis et labore suo ad fidem rectam convertere
nequiverit, non tamen quin de eorum errore
magna contra eos volumina conderet omisit.
Sic de reliquis sui temporis, et non sui temporis,
haereticis, sic de Judaeis, sic de paganis faciens,
non solum contra eos sui temporis homines
armavit, sed etiam ad nos, et ad posteros omnes

maximae aedificationis et instructionis charisma
transmisit. Si igitur reverentiae vestrae in his laborandi
Deo aspirante voluntas fuerit (nam facultas
per ejus gratiam deesse non poterit), rescribite,
et mittemus librum, quemadmodum misimus . . . . .
ut per os vestrum ipsius laude repletum,
spiritui nequitiae spiritus benignus respondeat, et
Ecclesiae suae thesauros gazis vestrae sapientiae suppleat.
SUMMULA QUAEDAM BREVIS Contra haereses et sectam diabolicae fraudis Saracenorum, sive Ismaelitarum.

ascendisse ad astra; ibique nunc in carne vivere in
praesentia Creatoris, usque ad adventum Antichristi.
Quem, dum venerit, Christus idem gladio suae
virtutis interficiet, et Judaeos residuos ad legem
suam convertet; Christianos autem, qui jam a longo
tempore legem ejus atque Evangelium perdiderunt,
tum propter ejusdem discessum, tum etiam propter
apostolorum atque discipulorum mortem, legem
suam perfecte docebit. In qua omnes Christiani, sicut
et illi primi discipuli, salvabuntur. Cum quibus
simul et omnibus creaturis, seraphim, quem ipsi
dicunt archangelum unum, sonante buccina, morietur
et ipse Christus, postea resurrecturus cum caeteris,
et ad judicium suos ducturus, eisque auxiliaturus,
sed nequaquam judicaturus. Deus enim solus

judicabit; prophetae vero et legati singuli cum suis,
et pro suis, intercessores aderunt et auxiliatores.
Sic enim docuit eos miserrimus atque impiissimus
Machumet, qui omnia sacramenta Christianae pietatis,
quibus maxime homines salvantur, abnegans,
jam pene tertiam humani generis partem, nescimus
quo Dei judicio, inauditis fabularum deliramentis
diabolo et morti aeternae contradidit. De quo, quis
fuerit, et quid docuerit, propter eos qui librum
istum lecturi sunt, ut scilicet quod legerint, melius
intelligant, et quam detestabilis tam vita quam

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.