PL 189, col. 719

Adversus sectam Saracenorum (Petrus Cluniacensis), J. P. Migne · Adversus Petrobrusianos haereticos (Petrus Cluniacensis), J. P. Migne

vera aliqua priusquam fierent prophetizans possit
probari propheta? Sed quid errori tuo pertinacius
militans, et saluti tuae contrarius, quae salutis sunt
refugis, quae pernitiosa sequeris? Dic, dic, jam si
quid habes, ostende Mahumeth tuum ex aliqua
praedictarum divisionum parte aut prophetam esse
universalem aut particularem, aut simul utrumque,
aut personalem, hoc est non ad universos, vel ad
multos, sed ad quosdam pertinentia prophetantem.
Sed quid agis! quid me suspensum tenes? dic si
quid habes, ut justificeris. Haec quidem verba Dei
sunt, sed et post ipsum et cum ipso etiam mea sunt;
si quid magnum, si quid saltem vile vel modicum
prophetico spiritu dictum vel scriptum ex Alcoran
tuo toties et usque ad taedium nominato proferre

potes, profer, enarra. Invenisne, ut supra jam dictum
est, in toto illo libro tuo juxta te sacro, juxta
nos exsecrando, aliquid ab illo tuo propheta prophetice
dictum de praeteritis, aliquid de praesentibus,
aliquid de futuris? Nam in hac, ut praemissum

Dominis et Patribus, magistris Ecclesiae Dei,
Arelatensi, Ebredunensi archiepiscopis, Diensi et
Wapicensi episcopis, frater PETRUS humilis Cluniacensium
abbas, salutem et obsequium.
Scripsi nuper epistolam reverentiae vestrae contra

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.