PL 189, col. 720

Adversus sectam Saracenorum (Petrus Cluniacensis), J. P. Migne · Adversus Petrobrusianos haereticos (Petrus Cluniacensis), J. P. Migne

est, trina distinctione totius propheticae gratiae
summa consistit. Nam quaecunque prophetice praedicuntur,
aut sunt, ut dictum est, de praeteritis, aut
de praesentibus, aut de futuris; sive sint illa quae
dicuntur universalia, particularia, vel personalia,
vel de instanti tempore, vel prope vel longe post
futuro praedicta. In quibus ergo propheticae gratiae
divisionibus tam subtiliter et diligenter exquisitis
prophetam tuum, o Arabs, contra quem ago, invenire
poteris? Sed refugio objicere quae jam objeci,
nam nec universalem, nec particularem nec
personalem eum esse prophetam probavi, nec de
praeteritis aliqua revelasse, nec de praesentibus
aliqua demonstrasse, nec de futuris aliqua prophetasse
ostendi. Si haec ita se habent, non est hic

tuus vel alicujus, ut dicebas propheta, sed, ut ex
praemissis colligitur, nihil prorsus propheticum dixisse
vel scripsisse legitur, non est igitur propheta.
[( Desunt duo libri quos invenire non potui. )]

haereses Petri de Bruis disputantem, sed innumeris
et magnis negotiis a dictando animum, a scribendo
stylum retardantibus, huc usque mittere distuli.
Mitto nunc tandem eam prudentiae vestrae, ut
per vos haereticis, contra quos scripta est, et etiam

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.