PL 189, col. 725

Adversus Petrobrusianos haereticos (Petrus Cluniacensis), J. P. Migne

certe de quolibet alio crimine lis exorta fuerit, fide
integra permanente, ad vitam aditus per eam patebit.
Nam si, secundum Scripturam, justus ex fide
vivit [(Habac. II; Rom. I)] , peccator ad vitam per
fidem redibit. Nec obesse illi poterunt quantalibet
suscepta vulnera, cui vita fidei, quae per dilectionem
operatur, fuerit reservata. Inde vulneratus a
latronibus curari potuit [(Luc. X)] , quia non ex toto
mortuus, sed post vulnera peccatorum, fidei vita
vivus remansit. Qui si et fidem cum operibus perdidisset,
curationis spes ulterius nulla fuisset. Novi
equidem quod et infidelis etiam post apostasiam
saepe fidem resumit, sed, dum infidelis permanet,
quo post pericula recurrat, non habet.
Hinc filii Edom Jerusalem persequentes, dicunt:
Exinanite, exinanite usque ad fundamentum in ea [(Psal. CXXXVI)]
.
Exinanitur enim vas quodlibet liquore
suo, sed non usque ad fundamentum, quando
peccator quilibet, etsi, malis supervenientibus,
bonis prioribus diminuitur, usque ad fundamentum
tamen fidei non vacuatur. Quod si et illud
exhauritur votis jam hostilibus adimpletis, immundis
spiritibus Deo prorsus Jerusalem vacuata repletur.
Liberet in laude fidei diutius immorari, ut
et maxima ejus utilitas, et pessima ei detrahentium
impietas clarius eluceret, ut quanto ea laudabilior,
tanto ei contradicens haereticus damnabilior
appareret. Sed quia Scripturarum campi
ejus ubique floribus respersi sunt, reprimendus est
stylus, ne si in superfluis moratus fuerit, ad necessaria

tardus veniat. Superfluam vero idcirco
dixi de laude fidei disputationem, quia quod omnibus
pene fidelibus notum est, velut de re ignota
diutius tractare superfluum est. Quis enim tam
surdus ut non audierit? quis tam lethargicus ut
non meminerit, Christum in Evangelio frequentibus
fidem laudibus extollentem, et pene assidue, infirmis
peccatoribus, ac singulis dicentem: Fides tua te
salvum fecit? [(Luc. VIII)]
et discipulus: Si habueritis
fidem, dicetis monti: Transi, et transiret [(Matth.
XVII)]
; et iterum: Habete fidem [(Marc. XI)]
, dicitur
et Petro: Modicae fidei, quare dubitasti? [(Matth. XIV)]
;
et: Qui non credit, jam judicatus est [(Joan. III)]
; et: Qui credit in me, opera quae ego facio et ipse faciet,

et majora horum ipse faciet
[(Joan. XIV)]
. Quis litteratus
non a puero audivit Apostolum clamantem: Sine fide impossibile est placere Deo
[(Heb. XI)]
. Et
Psalmistam: Omnia opera ejus in fide [(Psal. XXXII)]
.
Et Isaiam: Si non credideritis, non permanebitis. [(Isa. I.)]
Quis tonitrua Apostoli ad Hebraeos obturata
aure transire potuit, quibus fide testimonium
consecutos fuisse senes, fide aptata esse saecula
verbo Dei, fide plurimam hostiam Abel quam Cain
obtulisse, fide Enoch translatum ne videret mortem,
fide Noe responso accepto de his quae adhuc
non videbantur, aptasse arcam in salutem domus
suae, fide Abraham obedisse et Isaac obtulisse, cum
tentaretur, et universos quicunque fuerunt ab initio
saeculi usque ad tempus gratiae sanctos, per fidem

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.