PL 189, col. 726
Adversus Petrobrusianos haereticos (Petrus Cluniacensis), J. P. Migne
devicisse regna, operatos justitiam, adeptos repromissiones,
copiosissime narrat? [(Heb. XI.)] Quosdam
vero ex ipsis fide obturasse ora leonum, exstinxisse
impetum ignis, effugasse aciem gladii, convaluisse
de infirmitate, fortes factos in bello, alios ludibria
et verbera, vincula et carceres expertos, lapidatos,
sectos, tentatos, in occisione gladii mortuos, alios
circuisse in melotis, in pellibus caprinis, egentes,
angustiatos, afflictos, et reliqua [(ibid.)] Post quae omnia
ita laudem fidei concludit. Et hi, ait, omnes
testimonio fidei probati non acceperunt repromissiones,
Deo pro nobis aliquid melius providente ne sine
nobis consummarentur [(ibid.)]
Et post quaedam: Curramus,
inquit, propositum iter, aspicientes in
auctorem fidei et consummatorem Jesum [(Hebr. XII)]
.
Haec breviter, venerandi Patres et sacerdotes Domini,
de sacrae fidei laude atque profectu, non tam
explicavi quam commemoravi, ut ex paucis istis
plurima doctis mentibus vestris occurrant, et quantum
malum tanto bono neglecto sequatur, advertant.
Quod vos jam plus nimio expertos esse, nullum
fere occidui orbis angulum latet, quando ad
injuriam Divinitatis et contemptum sacrae legis,
novo et apud Christicolas inaudito scelere, in partibus
vestris populi rebaptizati, ecclesiae profanatae,
altaria suffossa, cruces succensae, die ipso Passionis
Dominicae publice carnes comestae, sacerdotes
flagellati, monachi incarcerati, et ad ducendas
uxores terroribus sunt ac tormentis compulsi. Et
harum quidem pestium capita, tam divino auxilio
quam Catholicorum principum adjutorio a vestris
regionibus exturbastis; sed supersunt, ut jam dixi,
membra, lethifero adhuc, sicut ipse nuper sensi,
veneno infecta, ad quae curanda Dei est misericordia
invocanda, et vestra medicinalis diligentia
adhibenda. Quod fortassis fieri poterit, si post
alia sapientiae vestrae concilia, in quantum licuerit,
auctoritas religionis, ratio curiosis non defuerit.
His enim duobus omnis tam divinarum quam humanarum
rerum quaestio solvitur, ut jam non
homo, sed bestia dici possit, quisquis auctoritati
vel rationi non cedit.
Eapropter, quoniam veritatis discipulis apostolica
voce praecipitur, ut parati sint reddere rationem
omni poscenti de ea quae in nobis est, spe et fide [(I Petr. III)]
,
visum est mihi ratione, et maxime
auctoritate, cui praecipue fides innititur, haereticis
calumniis respondere, ne, si nemo responderit, jactent
vel aestiment erronei homines, non consilio,
sed respondendi inopia Catholicos siluisse. Et quidem
doctis jam et eruditis in fide Christiana nostris
temporibus, magis contemptui habenda, quam responsione
digna, haeresis nefanda videretur, nisi
et publica pericula et animarum damna, et pertinax
erroris ipsius jam per viginti annos perseverantia,
non dissimulandam, sed increpandam, convincendam
ac detestandam admonerent. Incitat magis ad
haec, et velut adjectis dorso stimulis acrius instigat
fama nuper relata, quod scilicet anguis lubricus