PL 189, col. 733
Adversus Petrobrusianos haereticos (Petrus Cluniacensis), J. P. Migne
Spiritu sancto collata negatur, si nobile illud Novi
Testamenti miraculum contemnitur, si libro, ubi
haec scripta leguntur, non creditur? Negatur plane
haec collata apostolis gratia, quando Scripturae, quae
sola illud continet, renuntiatur. Nam, qui libro illi
absque exceptione se non credere dicit, et cunctis
quae liber continet contradicit. Quod cum ita sit,
dicant negatores Scripturarum, utrum silentio mundus
ad fidem conversus sit. Nam quibus gentium
linguas auferunt, eis utique ne gentibus praedicent,
silentium imponunt. Frustra igitur Christus ad praedicandum
Evangelium diversis linguis et populis
discipulos misit, si eos, ut praedictum est, elingues
transmisit. Et quid est quod ait Psalmus: In omnem
terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae
verba eorum? [(Psal. XVIII.)]
Quid est quod ipse Christus
ait: Quod dico vobis in tenebris, dicite in lumine? [(Matth. X.)]
Quid est quod alibi idem ait: Oportet
Evangelium praedicari in toto mundo, et sic veniet
consummatio? [(Matth. XXIV)]
. Aut igitur negate Pentecosten
Christianorum, negate Spiritum sanctum
ea die apostolis infusum, negate linguarum gratiam
ab eodem Spiritu eadem die ipsis collatam: aut, si
hoc refugitis, Scripturam ista referentem suscipite,
et Ecclesiae Dei, a qua hactenus descivistis, amodo
concordate.
Et licet haec, quae dicta sunt, ad vos convertendos
aut contemnendo, sufficiant, redeat tamen parum
stylus retrorsum, et de eodem libro Mathiam
locum proditoris apostolica electione complesse, et
duodenarium numerum a Christo institutum, implesse
demonstret. Quod ubi alibi factum esse legatur,
ubi duodecimus iste apostolus sorte divina
undecim apostolis annumeratus, praeter hunc librum
inveniatur, si potestis, dicite; si non potestis,
quod credimus credite. Nullatenus enim auctoritas
vel ratio patitur, ut apostolicus a Christo
electus, ut dixi, numerus mutilatus vel imminutus
permanserit, maxime cum ipse apostolis dixerit: Sedebitis super sedes duodecim
[(Matth. XIX)]
. Qui,
cum super duodecimam sedem sacrilegum Judam
sessurum non esse praevideret, utique non ei successurum,
nisi Mathiam praedicebat, eique apostolicum
solium praeparabat. Quod si forte opponitis
thronum illum duodecimum, ad quem electus proditor
Judas fuerat, Paulo apostolo collatum, ne
tantus apostolus apostolico throno carere videatur,
respondete: Paulo in duodecima sede collocato,
cum non nisi duodecim sedes a Christo promissae
videantur, quis Barnabae, Timotheo, Silae, multisque
aliis prioris Ecclesiae apostolis sedes fabricare
poterit? Non est in tantum artificii sui omnipotens
artifex oblitus, ut praeter illas duodecim sedes mille
etiam, si necesse fuerit, non valeat praeparare.
Nam, neque soli illi, qui dicuntur apostoli, cum
Christo mundum judicaturi sunt, dum quicunque
mundum vere contempserit, ad mundum, quem
contempsit, cum Christo et apostolis judicandum
veniat. Unde colligitur, et indubia ratione probatur,