PL 189, col. 734

Adversus Petrobrusianos haereticos (Petrus Cluniacensis), J. P. Migne

Mathiae, de quo agitur, apostolo promissae duodecimae
sedi imposito, non inferiorem maximo apostolorum
Paulo praeparatam, super quam in Christi
judicio sedeat; et nullo inferior mundum cum
Christo judicet. Necesse enim ut, si plusquam duodecim
judices ad judicandum venturi sunt, etiam
plusquam duodecim sedes multiplicatis judicibus
praeparandae sint. Oportebit ergo vos aut Mathiam
apostolum negare, aut librum, in quo solo apostolatum
meruisse legitur, suscipere. Veniat et primus
Novi Testamenti martyr Stephanus, quem in summa
post apostolos auctoritatis arce, ut praecipuum
testem Christi, ab ipso tempore Christi ejus Ecclesia
constituit, cujus vitam, doctrinam, exempla,
miracula, passionem, cum nulla praeter hanc Scripturam

historia referat, aut negate illum saltem
fuisse, aut Scripturam hanc ut divinam suscipite.
Sed quo ausu negabitis, cum videatis nomen, famamque
martyris terra marique diffusam, nullumque
in toto orbe angulum, nec inter ipsos infideles
remansisse, ubi non nomen protomartyris Stephani
resonet, aut cum veneratione apud Christicolas,
aut cum admiratione apud ethnicos? Hoc Graecus,
hoc Latinus, hoc barbarus, hoc Oriens, hoc Occidens
confitetur. Occidens dico, cujus ex maxima
parte principales Ecclesiae hujus martyris nomine,
et moderno, et ab ipso pene apostolorum tempore,
imo, ut fertur, ab ipsis apostolis consecratae, satis,
supraque satis indicant non contemnendam, non

falsam, non apocrypham esse illam Scripturam,
cujus relatione sola, tantam dignitatis eminentiam
apud universos martyr ipse obtinuit. Quae, si negatur,
honor, fama, simulque nomen tanti tamque
famosi martyris annullatur.
Necesse est igitur, ut praefatus sum, aut toti mundo
martyrem suscipienti contradicere, aut Scripturam,
per quam solam nomen meritumque martyris
eidem mundo innotuit, suscipere. Post hos ad roborandam
magis magisque libri evangelici dignitatem,
veniat apostolorum novissimus, sed omnium
post Petrum apostolorum maximus Paulus, et magis
ostentui habendos quam saltem audiendos, tam
divinae historiae contradictores ostendat. Cujus nomen
famaque cum coelum pariter ac terram impleverit,

cum ejus maxime laboribus et doctrina, magnum
illud ac toti orbi dominans Romanum imperium
Christo subjectum sit, cum universum mundum
ejus excellentior, clarior, ac sublimior praedicationis
tuba, ad ipsum a quo aversus fuerat, mundi
dominum converterit, cum ejus nomen non magis
apud homines famosum, quam apud daemones formidolosum
sit, teste illo qui exorcistis dicebat: Jesum novi, et Paulum scio: vos autem qui estis? [(Act. XIX.)]
Dicite, vos, dicite, inquam, hujus, quod
saepe nominavi, voluminis negatores, unde hunc
tantum tamque sublimem Apostolum habetis, qui
librum, a quo pene solo ejus notitiam mundus habet,
negatis. Ubi enim, vel in quo alio libro textum
ejus conversionis, persecutionis, praedicationis, legistis,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.