PL 189, col. 740
Adversus Petrobrusianos haereticos (Petrus Cluniacensis), J. P. Migne
estis. Si enim hoc verum est quod attulistis, non
tantum libros, quos nos defendimus, sed et ipsum
Evangelium, quod suscipitis perdidistis. Nam, si non
nisi visis et auditis assentiendum est, non solum
libris aliis, sed nec ipsi Evangelio credendum est.
Dicite enim vos primi, et pro Evangelio quod tantum
superest vobis, agite utrum aliqua quae in Evangelio
legitis, aut de Evangelio creditis, oculis videritis,
auribus audieritis? Ut enim, innumeris omissis,
haec breviter objiciam, in quibus tota Evangelii
summa consistit, audistis vel vidistis archangelum
Gabrielem, Filii Dei conceptum, Spiritus sancti
adventum, matri Virgini nuntiantem? Vidistis vel
audistis Christum natum, pastores invisentes, Magos
adorantes? Vidistis vel audistis Christum baptizatum,
praedicantem, solemnia illa miracula facientem,
eamdem praedicationem discipulis injungentem,
eamdem mirandorum operum potentiam eisdem
conferentem? Et quid multa? Vidistis vel audistis
passum, crucifixum, mortuum, sepultum, resurgentem,
ascendentem? Vidistis vel audistis, quod nondum
factum est, sed futurum est, et licet in Evangelio
cui creditis, nescio tamen si creditis, omnes
mundi mortuos resurgentes, Christum judicantem,
infernum hiantem, coelum reseratum, impios in
combustionem aeternam, pios in vitam aeternam intrantes?
Et ubi est quod tenebatis? Evangelium habebatis,
sed, eo jam perdito, Christum amisistis.
Nam, si Evangelium non habetis, nec Christum habetis.
Si Christum non habetis, Christiani non estis.
Ecce fovea, ecce vincula, ecce laqueus, quae vos ad
vestram perniciem jam praeparasse dixeram. Hoc
modo Evangelio cum Christo sublato, etiam omnes
prophetae, omnes apostoli de medio facti sunt, eorumque
universa opera, universa Scriptura, cum
ipsis pariter deleta sunt. Necesse igitur jam vobis
erit, aut libris, quos proponimus, abjectis, Evangelium,
ut dixi, Christum, Christianam fidem, spem
salutis et vitae aeternae abjicere; aut, libris nostris
susceptis, Evangelium et Christum, atque enumerata
omnia conservare. Cum enim non ex visis, neque
auditis, sed ex Ecclesiae et Patrum traditione,
haec universa mundus credat, speret, diligat, nec
vos ex visis vel auditis, sed ex ejusdem Ecclesiae,
et eorumdem Patrum traditione, Evangelium teneatis,
quod nullomodo negare potestis, invicta ratione
cogente, aut quod simul absque aliqua exceptione
ab eadem Ecclesia nobis pariter et vobis traditum
est, suscipietis, et Evangelium cum Epistolis
apostolorum et libris omnibus, quos negabatis, retinebitis;
aut, nostris libris abjectis, Evangelium
pariter, quod solum vobis remanserat, amittetis.
Quo amisso, non jam nobis ut Christiani haeretici,
sed sicut ethnici et publicani eritis. Hac ratione
Pauli, Jacobi, Petri, Joannis, Judae, cum ultima
ejusdem Joannis Apocalypsi, in Novi Testamenti
Canone susceptis, imo eadem Nova ac Veteri Scriptura
eadem ratione firmissime roborata, ad Veteris
Testamenti libros, sigillatim discutiendos et