PL 189, col. 741
Adversus Petrobrusianos haereticos (Petrus Cluniacensis), J. P. Migne
Evangelica atque apostolica auctoritate firmandos,
transitus fiat.
Probatio totius Veteris Testamenti ex Evangelio.
Evangelium enim toti Veteri Instrumento testimonium
dat, et ejus insuper auctoritatibus ea ipsa,
quae praedicat, confirmat. Nonne Christus in Evangelio
auctoritatem Veteris Testamenti sua auctoritate
firmavit, quando post resurrectionem discipulis
omnibus apparens dixit: Oportebat impleri omnia
quae scripta sunt in lege Moysi, et prophetis et psalmis
de me? [(Luc. XXIV.)]
Nonne eamdem indissolubili
vinculo confirmavit, quando eisdem discipulis suis
aperuit sensum, ut intelligerent Scripturas? Nonne
eamdem confirmavit, quando duobus discipulis in
Emmaus euntibus dixit: O stulti et tardi corde ad
credendum in omnibus quae locuti sunt prophetae! [(ibid.)]
Et quid ultra exigetis? An non sufficit vobis
tanta tamque clara auctoritas qua Christus legi
Moysi, qua prophetis, qua psalmis, non confuse, sed
distincte testimonium perhibuit, quando primo legis,
deinde prophetarum, ad ultimum psalmorum
scripta de se, et in se impleri oportuisse docuit? Sed
licet, quod praemisi, ad Veteris Scripturae auctoritatem
confirmandam plene sufficiat, profero tamen
de eodem, cui creditis, Evangelio, quamvis ex superabundanti
sigillatim testimonia divinis libris attestantia,
quibus auditis non solum eos divinos credatis,
sed insuper vos de ipsis vel in aliquo dubitasse
erubescatis.
Et, ut a capite eorumdem sacrorum librorum incipiam,
recolite si non meministis, libro Geneseos
Christum testimonium dantem, et ad confirmanda
verba sua, de eo testimonia plurima proferentem, Sicut,
inquit, fuit in diebus Noe, ita erit adventus
Filii hominis. Edebant, et bibebant, uxores ducebant,
et dabantur ad nuptias, usque in diem qua intravit
Noe in arcam, et venit diluvium, et perdidit omnes [(Luc. XVII)]
.
Item: Sicut factum est in diebus Lot,
emebant et vendebant, plantabant, aedificabant. Qua
die autem exiit Lot a Sodomis, pluit ignem et sulphur
de coelo, et omnes perdidit [(ibid.)]
. Hoc et initium
Evangelii secundum Matthaeum affirmat, et
eidem libro testimonium dat, quando librum generationis
Jesu Christi per Abraham, Isaac, et Jacob,
Judam et Phares, qui omnes ex eodem Genesis
libro sumpti sunt, congrua narratione contexit.
Accedite inde ad Exodum, et audite Christum contra
Sadducaeos eodem libro testimonium assumentem: Quia,
inquit, resurgant mortui, Moyses ostendit
secus rubum, cum dicit Dominum Deum Abraham
et Deum Isaac, et Deum Jacob [(Luc. XX)]
. Item
de eodem: Patres vestri manducaverunt in deserto
manna, et mortui sunt [(Joan. VI)]
. Nam liber ille
ante omnes alios narrat, Deum XL annis pluisse
manna Hebraeis [(Exod. XVI)] . Rursus in ipso: Os
non comminuetis ex eo [(Exod. XII; Joan. XIX)]
. Et
item apostolus: Neque idololatrae efficiamini, quemadmodum
scriptum est. Sedit populus manducare
et bibere, et surrexerunt ludere [(Exod. XXXII)]
. Venite