PL 189, col. 743
Adversus Petrobrusianos haereticos (Petrus Cluniacensis), J. P. Migne
et consortium Israelitici populi meruisse [(Josue II)] .
Sequitur hunc Judicum liber, quem canonicum facit
proximus, et praecedens eum, de quo egimus, liber,
qui supra scriptis testimoniis jam de Canone
esse probatus est. Sic enim in eo scriptum est: Servivit Israel Domino cunctis diebus Josue et seniorum,
qui longo post eum vixerunt tempore, et qui
noverant omnia opera Domini quae fecerat in Israel [(Judic. II)]
.
Utique principes et judices, qui post
eum Israeli principati sunt, designans. Huic Judicum
libro et saepe nominati psalmi auctoritatis testimonium
dant, cum alienigenas et in illo judicum
tempore oppressores populi Dei ex parte enumerant.
Nam, sic in eis legitur: Simul adversus te testamentum
disposuerunt, tabernacula Idumaeorum et
Ismaelitae, Moab et Agarem, Gebal, et Ammon, et
Amalec, alienigenae cum habitantibus Tyrum. Etenim
Assur venit cum illis, facti sunt in adjutorium filiis
Lot. Fac illis sicut Madian et Sisarae, sicut Jabin in
torrente Cisson. Disperierunt in Endor, facti sunt ut
stercus terrae. Pone principes eorum sicut Oreb, et
Zeb, et Zebee et Salmana [(Psal. LXXXII)]
.
Quod si et Apostolus consulatur, cujus verbis
omnibus vos fidem integram dare, sicut
supra probatum est, necessitas ipsa compellit,
audietis eum in Epistola ad Hebraeos inter
alios Patres, fidem Judicum istorum praedicantem,
et eidem libro auctoritatem canonicam dantem,
cum dicit: Et quid adhuc dicam? Deficiet enim me
tempus enarrantem de Gedeon, Barach, Samson,
Jephte, qui certe, antequam reges Judaeis praeessent,
eisdem Judaeis non regum, sed judicum nomine praefuerunt [(Hebr. II)]
.
Dehinc parvus, sed ab ipso
Evangelio confirmatus liber Ruth sequitur, sicut in
genealogia legitur Salvatoris. Booz inquit, genuit
Obeth ex Ruth [(Matth. I)]
. Quae cum alienigena esset,
qualiter viro Judaeo juncta sit, liber tantum
ille exponit, qui, sicut dictum est, canonicam auctoritatem
ab Evangelio meruit. Hinc ad Samuelis
et Regum libros stylus festinet, et credentibus pariter
atque incredulis, eos non tantum prophetica,
sed et evangelica auctoritate firmissime subnixos
esse demonstret. Nonne solo principio Evangelii
quantalibet vel quantumlibet munita resistentium
hostium machina evertitur, cum per totum orbem
evangelica ac coelesti voce legitur: Liber generationis
Jesu Christi filii David? [(ibid.)]
Nam, cum Filius
Dei filius David esse praedicatur, quid sublimius vel
ipsum David extollit, vel de eo scriptam historiam
commendat? Sed licet magnum sit ad commendandam
personam, et de eo scriptam historiam quod
evangelista Jesum Christum David filium esse narrat,
majus tamen, imo maximum est, quod idem
Dei Filius ejus se filium confirmat. Nam interrogans
Pharisaeos, cujus Christum filium dicerent,
respondentibus illis David, proposuit de divinitate
Christi aenigma: quod, quia illi non intelligentes
solvere non potuerunt, ut Evangelium loquitur: Nemo poterat respondere ei verbum
[(Matth. XXII)]