PL 189, col. 744

Adversus Petrobrusianos haereticos (Petrus Cluniacensis), J. P. Migne

Non, inquam, ad plenissimam librorum illorum
auctoritatem sufficit, quod de tanto viro tam sublimi
rege, tam divino propheta tota pene series
eorum respersa est, vel quod tota genealogia Salvatoris
ab ipso David sicut in Evangelio, sic in eisdem
libris usque ad Babylonis transmigrationem descripta
est? An necesse erit ipsa verba Salvatoris in
medium producere, et de ipsis auctoritatem illorum
firmare? Sed quid fatigat nos impudens aut imprudens
temeritas? Ad eam igitur magis magisque
confundendam et confutandam, veniant, veniant,
inquam, salvatricis Veritatis verba, et perdendis,
nisi resipuerint, mendacibus de libris veracibus
testimonia proferant. Nonne quando pueri in templo
clamabant Hosanna filio David [(Matth. XXI)]
;

et Pharisaei Christo dicebant: Audis quid isti dicunt [(ibid.)]
;
ipseque eis respondebat: Nunquid legistis?
Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem [(Psal. III; ibid.)]
,
et puerorum verba confirmabat, et
se David filium esse docebat, et David extollebat, et
libris, qui gesta ejus continent, auctoritatem canonicam
conferebat? Audite tamen eum etiam testimonia
de eisdem libris proferentem, et inde magis magisque
eorum auctoritatem commendantem. Nam discipulis
ejus euntibus Sabbato per sata, ac vellentibus spicas,
et manducantibus, Pharisaeisque dicentibus: Ecce discipuli tui faciunt quod non licet eis facere
Sabbatis
[(Marc. II; Luc. VI)]
, respondit: Nonne legistis
quid fecerit David quando esuriit et qui cum eo

erant, quomodo intravit in domum Dei, et panes propositionis
comedit, quos non licebat edere nisi solis
sacerdotibus? [(Ibid.)]
Item in alio loco eisdem Pharisaeis: Dico vobis, multae viduae erant in diebus Eliae
in Israel, cum facta esset fames magna in terra,
quando clausum est coelum annis tribus, et mensibus
sex; et ad nullam illarum missus est Elias, nisi in
Sarephta Sidoniae ad mulierem viduam
[(Luc. IV)]
. Et
multi leprosi erant sub Eliseo propheta in Israel, et
nemo eorum mundatus est, nisi Naaman Syrus [(IV
Reg. IV; Luc. IV)]
.
Ecce ista omnia de libris Regum veritas protulit,
et idcirco eos veraces esse ostendit. Currat inde
sermo ad prophetas, ac primo evangelico prophetae
Isaiae ipsum Evangelium testimonium ferat: Venit,

inquit, Jesus Nazareth ubi erat nutritus, et intravit
secundum consuetudinem suam die Sabbati in synagogam.
Et surrexit legere, et traditus est illi liber
Isaiae prophetae. Et, ut revolvit librum, invenit locum,
ubi scriptum erat: Spiritus Domini super me, propter
quod unxit me, evangelizare pauperibus misit me,
sanare contritos corde, et praedicare captivis remissionem
et caecis visum, dimittere confractos in remissionem,
praedicare annum Domini acceptum, et diem
retributionis. Et cum plicuisset librum, reddidit ministro,
et sedit. Et omnium in synagoga oculi erant
intendentes in eum. Coepit autem dicere ad eos: Quia
hodie impleta est haec scriptura in auribus vestris [(Isa. LXI; Luc. IV)]
.
Item de eodem libro alius evangelista: Jesus,
inquit, sciens recessit inde, et secuti

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.