PL 189, col. 788

Adversus Petrobrusianos haereticos (Petrus Cluniacensis), J. P. Migne

Audite quicunque aures ad audiendum habetis,
audite doctrinam invincibili ratione subnixam. Audieram
novorum apostolorum sententiam, et quia
tam nova est, ut hos primos praedicatores habuerit,
exspectabam eam magnis auctoritatibus muniri, validis
rationibus roborari. Sed ecce portentuosus
sermo, et humanas non tam penetrans quam terebrans
aures, sic audacter et nudus omni ratione,
destitutus omni virtute, se nobis non occulte, sed
palam ingessit, ut vel Delphicus Apollo paganis,
vel Moyses Judaeis, vel Christus Christianis, responsa
dare videantur. Quorum verba, quia apud cultores
suos divina credita sunt, aut creduntur, ratione non
egent, quoniam auctoritate plenissima vigent. Ubi
enim deitas creditur, ratio non quaeritur. Sufficit

ipsa sibi, nec rationem de operibus suis seu verbis,
reddere compellitur, quam nihil injuste agere, nihil
absque ratione posse praecipere, certum tenetur.
Sic doctores isti, sic, inquam, audacissimi hostes
Christi, veneniferum dogma orbi Christiano propinant,
et absque compage auctoritatum, absque
nervis rationum, nugas suas, nugaces homines vestris,
o auditores, sensibus infuderunt, ac si eis
fidem dare, velut sacris oraculis, cogeremini. Quod si
nullius divinitatis sibi conscii haec et ita protulerunt,
patet quia haec et ita proferentes, sine sensu
daemonico non fuerunt. Sed jam ad ipsos verba vertantur,
et non divino spiritu admonitis, sed daemonico
instigatis; imo ipsi per eos loquenti maligno
spiritui, benignus sapientiae spiritu respondeat, et

non liberet maledictum a labiis suis. Venite ergo,
venite, vos, cum quibus mihi communis campus
est, pugiles mei; et post ictus, quos intulistis, eam,
quam potero, vicem referte. Aderunt testes pugnae
nostrae, ipsi qui circumsteterint pugnatores; aderit
et supernus inspector, qui non vires, sed causas
pugnantium examinans, more suo non nisi justitiae
palmam dabit. Si haeresis haec vestra Berengarianis
limitibus contenta esset, quae veritatem quidem corporis
Christi, sed non sacramentum vel speciem aut
figuram negabat, facile me hujus capituli labore expedirem,
et non dico ad Ambrosium, Augustinum,
Gregorium, antiquos et sanctos Ecclesiae doctores,
quos abjecistis, sed ad moderni temporis doctos et

Catholicos viros, Lanfrancum, Guitmundum, Algerum
vos mitterem, si saltem vel hos non pro majori
auctoritate, sed pro temporis vicinitate et domestica
cognitione, dignaremini legere, vel pateremini
audire. Quorum alter archiepiscopus Cantuariensis,
alter episcopus Aversanus, tertius ante canonicus
et magister Leodiensis, dehinc nostro tempore
monachus et presbyter in monasterio Cluniacensi,
ubi etiam liber ejus habetur, purae ac devotae
conversationis exstitit. Horum primus de veritate
corporis et sanguinis Christi, quae sacramentorum
velamine tegitur, bene, plene, perfecte; sequens
melius, plenius, perfectius; ultimus optime, plenissime,
perfectissime disseruit, adeo ut nihil etiam
scrupulosissimo lectori quaerendum reliquerit. Istorum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.