PL 189, col. 789
Adversus Petrobrusianos haereticos (Petrus Cluniacensis), J. P. Migne
libri si a vobis legerentur, et lecti intelligerentur,
vos vere a stulta pertinacia resipiscere cogerent,
utpote qui multos errantes revocaverunt, multos
dubios instruxerunt, multos etiam fideles in
rectae fidei regula confirmaverunt. Isti, inquam, libri
vos et corrigere, et ad resipiscendum cogere
possent, si ut supra dictum est, nihil deterius Berengarianis
haereticis sentiretis. Sed quia, ut dixi,
errorem errore, haeresim haeresi, nequitiam nequitia
superastis, non tantum veritatem carnis et sanguinis
Christi, sed et sacramentum, speciem ac figuram
negatis; et sic absque summi et veri Dei sacrificio,
ejus populum esse censetis.
Eapropter sicut novus languor nova medela curandus,
sic novus error novo opere confutandus est.
ut quod a magnis viris fuerat praeteritum, quia nec
auditum, quia nunc primum sonuit, nequaquam
remaneat indiscussum. Respondet ergo vobis, o hostes
Dei, Ecclesia Dei se neque absque sacrificio
esse, nec illo suo sacrificio aliquid aliud quam corpus
et sanguinem sui Redemptoris offerre. Offert
quidem illa Domino Deo suo sacrificium spiritus
contribulati, de quo Propheta: Sacrificium Deo spiritus
contribulatus [(Psal. L)]
. Offert sacrificium justitiae,
de quo idem: Tunc acceptabis sacrificium
justitiae [(ibid.)]
. Offert et sacrificium laudis, de quo
qui supra, immola Deo sacrificium laudis [(Psal.
XLIX)]
. Sed longe acceptabilius offert sacrificium,
eum scilicet, qui, juxta Apostolum, per Spiritum
sanctum semetipsum obtulit immaculatum Deo, ut
emundaret conscientiam nostram ab operibus mortuis,
ad serviendum Deo viventi [(Hebr. IX)] . Offert
Agnum Dei qui tollit peccata mundi [(Joan. I)] , qui
nec immolatus moritur, nec divisus minuitur, nec
comestus consumitur. Offert ipsum pro seipsa, qui
se obtulit pro ipsa, et quod ille fecit semel moriendo,
hoc illa facit semper offerendo. Sed quia novi
haec magis dicenda esse fidelibus venerantibus, quam
infidelibus irridentibus, recondantur interim margaritae,
ne a porcis conculcentur [(Matth. VII)] , et
cur sacrificare Deo coeli terrigenas prohibeatis,
quanto nisu potestis, astruite. Cumque hoc sit cultus
divini et subditi Deo animi praecipuum, et ab
ipso Deo constitutum indicium, afferte, si qua pro
vobis sunt, quae nulla, ut credo, sunt, cur servos
Domino, homines Deo, Conditori condita, Redemptori
redempta, famulari non vultis, eique soli debitum
et ab istis exhibendum venerationis genus
reddi, quantis potestis nequitiae viribus, non sinatis.
An forte, quia parum emolumenti presbyterium
vestrum, dum ut presbyteri ministraretis, vobis afferebat,
profanare, pessundare, et distrahere cuncta
ecclesiastica mysteria, et ministeria deliberastis? Ut
quia pueros baptizare pigebat, eorum baptisma negaretis,
quia laboriosum erat cruces dolare, crucifixos
pingere vel sculpere, idcirco eos incenderetis,
quia sumptuosum erat ecclesias fabricare, eas destrueretis,
quia non ad votum parochiani vestri
nummis vel cereis manus vobis et sinus farciebant,