PL 189, col. 913

De miraculis (Petrus Cluniacensis), J. P. Migne

vel permistione turbari poterunt, quando
me non temporum seriem, sed rerum quolibet tempore
gestarum veritatem observare cognoverint.
Servassem tamen tempora ipsa cum rebus gestis, si
eo ordine, utrumque simul a relatoribus accepissem.
Sed quia quandoque quae prius facta fuerant,
ultima didici, quae posterius acta, in primis accepi,
necessitas mihi facta est, non eo tempore quo res
gestae sunt, sed eo tempore eas scribere quo relatae
sunt. Inde est quod superius quorumdam bonorum
monachorum bonos actus describens, cujusdam
boni et magnificae vitae monachi gesta praeterii. Nam
post aggressum illud opus, aliquantis jam transactis
annis, ea ex parte a quibusdam dignis fide audivi,
et quae de illo per meipsum ipse agnoveram, illum

ejus finem exspectans, quia adhuc in carne vivebat,
in quo omnis laus secure canitur, scribere distuli.
Jam vero illo feliciter humanis rebus exempto, et
Deo, cui semper devotus adhaeserat, (ut dignum est
credere) conjuncto, tempus est aliqua de eo scribendi,
et posteris sanctam benedicti hominis memoriam
commendandi.
CAPUT IV. De ortu et adolescentia bona domni Matthaei episcopi Albanensis .
Fuit autem hic non obscuri secundum carnem
generis, ortus ex Remensi provincia, utroque parente
et nobilitate, ut dictum est, insignito, et mundanis
opibus locuplete. Hic in pueritia litteris traditus
est, et postquam adolevit, in Laudunensi Ecclesia

clericale officium adeptus fuit. Hic statim a primis
annis contra multorum clericorum depravatum
morem, cum aetate coepit, et honestate invalescere,
et levitatem vel lasciviam consodalium fugiens et
exsecrans, quod perrarum est in hujusmodi hominum
genere, famosis honestate ac religione clericis
adhaerebat.
CAPUT V. Qualiter venerabili Radulpho Remorum postea archiepiscopo adhaeserit.
Inter quos, quemdam probatioris vitae clericum,
Remensis Ecclesiae tunc thesaurarium eligens, qui
Radulphus nomine, Viridis cognomine dicebatur, ei
se specialius religiosa familiaritate devovit. Dehinc

rapto eodem Radulpho, et in Remensem archiepiscopum
assumpto, non deseruit quem elegerat,
sed probatum vita ac prudentia hominem, religiosus

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.