PL 189, col. 916
De miraculis (Petrus Cluniacensis), J. P. Migne
Hujus ergo credulus verbis, religioni, quam
eum maxime approbare audierat, se consociare decrevit.
Sed quid faceret, inquam, fervens et devota
anima, quae adeo divino igne incanduerat, ut conceptam
rem diu differre, mortem putaret? urgebat
eum ut celeriter vota compleret spiritus, sed longe
aberat Cluniacus, longe aberat, longum iter intererat.
Timebat ne tanto temporis spatio tentatori indulto,
a nequam hoste vinceretur, et conceptus
spiritus casu aliquo exstingueretur. Unde quia vel
ideo timebat, vel quia secundum quemdam cupienti
animo nihil satis festinatur, Cluniacum quidem matrem,
quia remotior erat, tunc non adiit, ad Cluniacensem
tamen filiam, quae propior erat, hoc est,
Sanctum Martinum de Campis, gressum convertit.
Et congrue, est enim idem S. Martini monasterium,
suo Cluniacensi monasterio in ordinis,
religionis ac fervoris proposito, pro modo suo ita
consimile et in totum conforme, ut velut simulacrum
cerae impressum, multis aliis ad Cluniacum
pertinentibus monasteriis, originalis sigilli imaginem
familiarius repraesentet, et exceptis locorum
distantiis, quae simul esse non possunt, non diversa,
sed prorsus unum sint. Ad hoc ergo Cluniacense
monasterium Matthaeus, non quidem de telonio, sed
de gradu, imo casu canonico a Christo vocatus venit,
et se a domino Theobaldo priore in monachum
suscipi rogavit. Gavisus est prior, et, ut
solet in desperatis rebus fieri, prae gaudio serio eum
hoc dicere non credebat. Persuasit tandem ei ut crederet
se ad hoc venisse, et ut cito susciperetur coepit
instare. Hora erat secundum ordinem Cluniacensem
incompetens, nec in illa aliquem pro monacho
venientem suscipi fas erat. Monuit prior
Theobaldus Matthaeum ut sustineret, et horam congruam,
qua id pro more in crastino fieri posset,
praestolaretur. Respondit ille se pati non posse dilationem,
habere se socios, quibus si res quoquomodo
innotesceret, jam deinceps quod volebat effctui
mancipare non posset. Victus prior ratione, victus
juvenis devotione, victus maxime tanti lucri, si ei
non cederet, amissione, libens cessit quod rogabatur.
Ingressus capitulum convocat omnes, reserat
causam. Laetantur universi, rogant id cito fieri. Festinanter
adducitur, conspectibus omnium praesentatur.
Voto et petitione propria, exuitur veteri homine,
induitur novo, regulae monasticae subditur,