PL 189, col. 917

De miraculis (Petrus Cluniacensis), J. P. Migne

corpori monasterii, quantum tunc fieri potuit vel
debuit, associatur. Parvo temporis spatio emenso,
Cluniacum venit, quod ei de professione scripta,
vel de monachi usitata benedictione defuerat, a Cluniacensi
abbate eo ibi benedictio suppletur, et jam
integer corde, ore, habitu ac vita monachus, sibi
jam pene de monacho nihil deesse, in Domino gloriatur.
CAPUT VIII. Qualem se in prioratu erga Dominum [Deum] exhibuit.
Remissus praecepto abbatis sui ad monasterium
S. Martini cum per annos septem claustri ordinem
ferventissime tenuisset, jussione ejusdem abbatis
successit in prioratum, priore suo jam defuncto, et

sicut de bono viro spes certa suadet credere, ad
beatae vitae statum translato. Ubi qualem quantumque
se Deo, subditis et quibusque proximis ac remotis
exhibuerit, vix a me explicatur. Ut quando
[tamen] haec tria quae proposui, sigillatum exsequar,
exhibebat se Deo ac substernebat vera cordis
ac corporis contritione, praeteritorum actuum vel
negligentiarum poenitudine, mundi contemptu, plenissimo
ac pene singulari, inter multa millia monachorum,
in Deum devotionis affectu. Morabatur in
claustro assidue cum fratribus, et post plurimos
mundi discursus, pene velut ea cui adhaerebat claustri
columna, sacrae lectionis intentus studio immobilis
perdurabat. Vix poterat eum commissi prioratus
cura, saltem ad horam a fratrum collegio segregare,

vel ab intentione semel in Deum defixa,
quolibet mundus occupationis suae unco retrahere.
Cumque sub ducatu ejus fere trecenti fratres, tam
intra quam extra monasterium Domino militarent,
eisque corporalia subsidia providere, vel per se,
vel per alios ex officii debito cogeretur Marthae quidem
importunas exactiones ex toto effugere non
valebat, sed tamen toto animi desiderio Mariae otio
inhiabat [(Luc. X)] . Hinc commune claustrum ut dictum
est commune oratorium, communes fratrum
domos elegerat in quibus velut Moyses in tabernaculo
a Judaeorum lapidibus, sic ipse a mundi tumultibus,
tutior permaneret [(Exod. XXXIII)] . Et quia
cum Propheta hanc unam a Domino petierat, ut

non tantum in coelis, sed etiam in terris habitaret
in domo Domini omnibus diebus vitae suae [(Psal.
XXVI)] , quia maluerat abjectus esse in eadem domo
Dei quam habitare in tabernaculis peccatorum [(Psal. LXXXIII)] ,
libens morabatur in illa. Ibi frequenti
lectione, assidua meditatione, ferventissima
oratione Deo se commendans et uniens, si qui fuerant,
praeteritae vitae naevos, fortasse non multos,
expiabat, et piorum studiorum in coelis thesauros
quotidianis virtutum incrementis in dies recondebat.
Non relinquebat partem aliquam theoriae intactam,
sed jejuniis, vigiliis ciliciisque asperis corpus
edomans, silentio, psalmodia et his quae dicta sunt
studiis, de veteri in novum hominem totus mutari,
et sic a vetustate mundi in novitatem Christi plenum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.