PL 189, col. 919
De miraculis (Petrus Cluniacensis), J. P. Migne
praemissa inde multa exhortatione, hanc eis curam,
hoc velut proprium officium curiosissime commendabat.
Nec solum circa haec tria hominum genera
misericors ejus animus occupatur. Incolumes ipsi,
et hi maxime qui labori conventus devote instabant,
misericordis pastoris curam frequenter experiebantur.
Nihil eis fere deerat ad victum, nihil
fatigatis ad requiem, nihil pusillanimitate succumbentibus
ad consolationem. Omnibus et absque exceptione,
et cum congruenti discretione pater erat.
Jam vero discreto rigori justitiae ejus, et multi alii,
et nos cum illis qui haec vidimus, verax testimonium
ferimus. In tantum enim negligentibus de
maxime damnabiliter peccantibus indignabatur, ut
corde, verbis et vultu interiore zeli Dei flamma urgente
inflammatus, in eorum prorsus interitum, si
nesciretur, insurgere crederetur. Si attenderes, nihil
Phinees insolito vulnere libidinosos percellens, nihil
Elias igne coelesti idololatras consumens irreverenter
peccantibus plus eo irasci viderentur. Unde
et delinquentes, Cluniacensi more, prout justum
videbatur, sanguinolentis verberibus castigabat,
ferro, compedibus, et diversi generis vinculis coercebat,
tenebroso plerosque carceri mancipabat;
fame valida et siti carnis ac spiritus superbiam conterebat:
aliquando quoque, quod semel tantum,
quia sic oportuit, fecisse dicitur, sepultura perpetua
cohibebat. Hoc tunc fuit, quando cuidam spiritualiter
mortuo, caveam subterraneam velut sepulcrum
paravit. In quo eum concludens, arte illa sua, qua
fratrem viventem spe vitae immortalis quasi mortuum
sepelierat, ad hoc pervenit, ut qui super terram
vivere non poterat, jam sepultus vivere disceret.
Hoc factum est, quando frater ille velut sepultus
ad vitam rediit, ipsa sepulcri sui corporalis
imagine pavefactus, ad vitam spiritualem et aeternam,
a qua peccando alienus factus fuerat, poenitendo
rediit. Nam licet obstinatus valde ante fuisset,
frequenti tamen patris et fratrum admonitione,
ac sui simul sepulcri cohortatione, ut dictum est,
malis omnibus, et maxime illis pro quibus inclusionem
meruerat, ex corde renuntiavit, et in humilitate
ac contritione spiritus perseverans, diem ultimum
clausit. Tale fratris spiritualiter mortui et resuscitati
sepulcrum, a sepulcro Lazari corporaliter
resuscitati. fortassis, imo prorsus non dissentit,
quia Lazarus hunc de quo sermo est designans,
vocatus de sepulcro suo, vitam rursus morituram;
iste de suo ab eo Domino per Matthaeum suscitatus,
vitam meruit sempiternam. Hoc justitiae zelo fervens,
et totus, ut sic dicam, ignitus famam hujus
sui fervoris ubique sparserat, et negligentes vel
fluxos non solum subditos, sed etiam quoslibet
alios proximos vel remotos solo Matthaei nomine
deterrebat. Exertum semper, ut olim cherubim [(Gen. III)] ,
in necem scelerum flammeum gladium
praeferebat, nec eum a sceleratorum sanguine aliquando
prohibebat. In hac virtute ita praecelluit, ut
et domum sibi commissam ad longe majorem solitae