PL 189, col. 926

De miraculis (Petrus Cluniacensis), J. P. Migne

mense Decembri, Pontius viam universae carnis
ingressus est. Qui quamvis de malis Cluniaco illatis,
saepe commonitus poenitentiam agere noluerit, nos tamen
pro reverentia ejusdem monasterii, cujus monachus
fuerat, eum honeste sepeliri fecimus. Data Laterani.
Ille quidem morbo Romano aliquandiu fatigatus
sic moritur. Non parcit idem morbus et mihi,
et plusquam per dimidium annum, igne vix tolerando
adurit. Non evasissem, ut credo, sociorum
casum, nisi et fratrum oratio, et medicinae cura a
quodam sapiente clerico, multo mihi studio impensa,
juvisset. Evasi tandem, Deo propitio, ac per
ipsius gratiam maximus ille religionis locus, a sui
generis pessimo turbationis et schismatis morbo
mira celeritate convaluit, atque ad pristinum et

fortassis ex parte meliorem religionis, famae vel
rerum statum pervenit. Digressus videor a proposito.
Sed quia rem, ut mihi videtur, non reticendam,
et pro futurorum cautela perutilem, a subsequentium
memoria perire timebam, occasione domini
Matthaei inventa, cujus maxime prae caeteris studio
tantum malum sopitum est, dicenda silendo praeterire
timui. Redeat ergo stylus ad ipsum, et quae de
ipso restant, ut coeperat, exsequatur.
CAPUT XIV. Quomodo in episcopum Albanensem assumptus sit, et quam sancte in eo sese habuerit.
Causa jam dicta tractus ad urbem, ea sic diffinita,
redire cum sociis ad propria festinabat.

Sed qui nescientem vocaverat Deus, reditum impedivit,
et quia super pauca fidelis fuerat, eum
super multa, ut expertum dispensatorem promovit [(Matth. XXV)] .
Injungit ei cum honore nominandus
papa Honorius, majoris honoris et oneris pastoralem
curam, et eum labori suo socium adhibens,
in episcopum Albanum consecrat. Provectus
ergo ad sublimem pontificalis ordinis gradum, et
super Ecclesiae candelabrum, ad lucendum omnibus
qui in domo Dei erant magnifice exaltatus, nihil de
monacho quorumdam more dimisit, sed sicut de
magno Martino legitur, eadem in corde ejus humilitas,
eadem in vestitu ejus vilitas mansit. Nihil de
officiis, nihil de cantibus, nihil de prolixa Cluniacensi
psalmodia, quarumlibet curarum praetextu
reliquit. Servabat in palatio instituta claustri, et

mundo expositus, firmo et longo usu, velut innato
religionis proposito a saecularium vanitatibus se
quasi septo firmissimo secernebat. Cohibebat se intra
se nunquam magis negotiosus quam cum solus
erat. Praeferebat cunctis operibus suis omnibusque
sanctis studiis, sacrificandi Deo illum suum quotidianum
usum, a quo nec rei familiaris cura, nec
multiplex occupatio, nec ipsa continua post summum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.