PL 189, col. 934

De miraculis (Petrus Cluniacensis), J. P. Migne

fratribus, eodem salutari Christi corpore, per carnem
illam, quae dat vitam in aeternum, ad aeternitatem
futuram idoneus factus est. Cumque prima
sacrae noctis vigilia advenisset, et signa totius urbis
ad nocturnas laude pulsari audisset, statim tota
mente ac voce, in vocem exsultationis prorumpens,
qua poterat voce, quo poterat gestu laetitiae, Christus
natus est nobis, Gloria in excelsis Deo, sociis et omnibus
inclamabat. Angelico vero hymno, sicut ad
missas canitur, ex integro decantato, reliqua circumstantibus
ad quae non sufficiebat dimisit. Animo
tamen ad illas sacras Dominici Natalis laudes suspensus,
quoties in cantibus, quoties in lectionibus,
beatae Virginis matris Domini nomen legi vel cantari
advertebat, toties oculis sursum levatis, tot es

manibus in coelum extensis, ubi mens ejus conversaretur,
quo sancta illa anima raperetur, monstrabat.
Jamque nocturnis laudibus consummatis, dum
sacerdos astans sacro altari, missam quae dicitur
de Nocte cantaret, erexit se nisu quo potuit, et juvante
se quodam fratre, quia vires ad standum deerant,
in lecto resedit. Conversusque ad Dominicam
crucem quae coram erat, velut si in ipsa Salvatorem,
ut olim crucifixum, conspiceret, ait: Jam, o
misericors Salvator, tempus est, ut quod promisisti
adimpleas, et tuo instante Natali, a vita mortali migrandi,
et ad te, qui vita es aeterna, transmigrandi,
licentiam concedas. Hoc ultimo verbo postquam
cunctis sermonibus suis finem dedit, in lectum reclinatus,
indeque post modicum ad cilicium cinere

conspersum, a fratribus translatus est. Saepe autem
eosdem fratres ante rogaverat, ne se casu aliquo,
nisi in cinere et cilicio Christiano more mori permitterent.
Timebat enim ne qualibet infirmitatis ejus
compassione ducti hoc praetermitterent, vel negligerent.
In quo, sicut et in aliis, Martini sui exempla
et verba sequi nitebatur, qui, sicut omnibus
notum est, discipulis moriens praedicabat non debere
Christianum nisi in cinere mori. Ubi et Matthaeus
a suis vel fratribus vel discipulis collocatus, horam
vocationis suae ultimam sustinebat. Qua jam instante,
dum noctis tenebrae in lucem verterentur,
et a monachorum in eadem ecclesia constitutorum
conventu ad secundam missam cantaretur, Lux

fulgebit hodie super nos, Matthaeus vere monachus
et pontifex Dei, densas Aegyptiorum, hoc est mundi
hujus, tenebras deseruit, et per mortem carnis ad
sempiternam lucem et vitam pervenit.
CAPUT XXIII. De exsequiis ejus celeberrimis, et tumulatione honorabili in basilica S. Fragdiani [Frigdiani ].
Fertur statim justi corpus a devotis viris in claustrum
monachorum, et Cluniacensi more psalmodia
undique decantatur. Abluitur, ut se habet communis
mos, et, secundum quod ipse jusserat, suo quo
nunquam a monacho caruerat cilicio prius, dehinc
monachali cuculla vestitur. Adduntur a fratribus
sacerdotalia et pontificalia indumenta, et his sacerdos
et pontifex Dei, ut dignus [dignum] ornatur.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.