PL 189, col. 935

De miraculis (Petrus Cluniacensis), J. P. Migne

Accurrit accepto nuntio et ipse summus pontifex
Innocentius, atque cum ipso episcoporum et cardinalium
totaque Romanae Ecclesiae vel curiae plenitudo.
Congregatur pene tota urbs Pisana; et illud
cernere, illi obsequi, omnibus suis negotiationibus
anteponunt. Osculantur plurimi manus vel pedes
jacentis, et se sanctificari tali contactu vel osculis
non irrita fide confidunt. Consueverat urbs illa multo
quaesita labore marina negotia aucupari, et a remotis
Africae vel Orientis partibus pretiosa quaeque
convehere. Impleverat sinum suum congestis undique
multarum gentium mercibus, et inde cunctis
pene Italiae urbibus ditior effecta gaudebat. Suscipit
tandem universis Aegyptiorum opibus praeferendam
missam sibi ab ultimis Galliae finibus margaritam,

eamque se longe quam prius ditiorem esse laetatur.
Ostendit in isto mortuo quantum praeponderent
terrestribus thesauris coelestes gazae, quantumque
opes Christi, etiam post mortem, opes viventium
antecedant. Jacebat ille exstinctus, neque aliquid
in mundo vel possidebat, vel sentiebat. Venerabantur
tamen eum viventes, reverebantur potentes, efferebant
laudibus locupletes. Discernunt etiam amatores
mundi, et ipsis obsequiis quae sanctis impendunt
dijudicant, quantum subjaceant terrena coelestibus,
humana divinis, fugitiva sempiternis. Servatum
est corpus venerandi hominis toto illo die
Natalis Domini, et psalmis ac Deo fusis precibus
frequentatum. Sequenti die, hoc est in festo magni

illius martyris Stephani, obtulit pro ejus aeterna
requie jam dictus papa Innocentius solemne Deo
sacrificium, et devote supernam pietatem pro pontificis
laborum suorum comparticipis requie imploravit.
Fecerunt idem et episcopi qui forte tunc
aderant, et simul omnes fusis Deo precibus, euntem
ad peregrina coepiscopum deduxerunt. Tandem
circa horam diei sextam, praemissis omnibus Christianae
sepulturae caeremoniis, astante insuper clero
et populo civitatis pene universo, in ecclesia Sancti
Frigdiani olim Lucensis episcopi, quae Pisi habetur,
vir vita, morte, famaque venerabilis ad sepulcrum
delatus, ac tumulatus est. Septem deinde annis
exactis, cum ad Urbem proficiscerer, causa reformandae
pacis inter Pisanos et Lucenses, specialiter

tamen ejus tractus pia recordatione, Pisas adii. Secunda
dehinc adventus mei ad illam urbem die, cum
sociis ad charissimi mei sepulcrum accessi sacros
cineres, ut dignum erat, visitans et honorans, salutarem
pro eo hostiam obtuli. Et licet ejus meritis
multo magis me juvari posse confiderem, omnipotenti
tamen Creatori, ac benignissimo Redemptori,
unanimem mihi, dum viveret, hominem, quantis
tunc datum fuit precibus et fletibus commendavi.
Requiescat ergo per immensam ipsius Omnipotentis
misericordiam in perpetua pace fidelis, devota

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.