PL 189, col. 936
De miraculis (Petrus Cluniacensis), J. P. Migne
et accepta Deo anima, fruaturque perenniter fructu
bonorum operum suorum, nec obliviscatur
apud Deum se diligentium fratrum et filiorum suorum.
[Amen.]
CAPUT XXIV. De quodam malo monacho pessime mortuo.
Post illa miranda opera vel signa, quae ad legentium
vel audientium spiritualem aedificationem supra
praemissa sunt, sequatur et istud, quod post
universa illa me comperisse contigit. Nec solum
me post illa hoc comperisse contigit, sed insuper
post illa omnia provenisse accidit. Fuit in monasterio
Lehunensi Ecclesiae Cluniacensi subjecto,
frater quidam, nomine et habitu monachus,
sed vita et moribus monasticae conversationi et
sanctitati non parum adversus. Hic strenuus et perspicax
in humanis, hebes et obcaecatus erat in omnibus
fere divinis et ad monasticum propositum
pertinentibus rebus. Corripiebatur saepe a priore
suo et a religiosis fratribus in jam dicto monasterio
cum eo simul morantibus, et multa propter excessus
suos frequenter tam verborum quam verberum
sponte vel invitus proba ac injurias tolerabat. Videbatur
aliquando in eo proficere spiritualium cura
medicorum, et specie tenus conversus a pravis studiis
putabatur. Sed, parvo interjecto tempore, non
solum in nullo melior, sed insuper, omni spreto
coelestis medicinae labore, seipso deterior apparebat.
Producta est haec ejus pertinacia multo tempore,
nec alicujus studio finiri potuit, quousque, eo indurato,
ille qui attingit a fine usque ad finem fortiter [(Sap. VIII)]
congruum tam diuturnis malis finem
imposuit. Depositus erat ab exteriorum administratione
merito culparum suarum, et invitus ac
murmurans regularibus claustri septis retinebatur.
Non potuit tandem pati tam odibilem sibi clausuram,
et diabolico dolore stimulatus carceris sui
injurias in priorem vel fratres suos casu aliquo
refundere gestiebat. Erant prope ipsam ecclesiam
horrea, ad recondendas fruges monasterii praeparata.
Concluserant intra eadem prior ac fratres
suum pene totius anni victum, et tam ad esum
quam ad potum sibi ex ipsis frugibus necessaria
praeparaverant. Nam quia terra illa parum vini
fertilis est, non solum panem ad edendum, sed et
cervisiam ad bibendum, ex ipsarum frugum succo
conficere soliti erant. In haec fratrum victualia nequam
ille exarsit. Et arbitratus mala quae pro sceleribus
suis a fratribus perpessus fuerat, damnis
eorum se eis optime recompensaturum, igne horrea
praedicta succendere parat. Unde claves claustri fur
nocturnus furatus, de claustro egreditur, et, universorum
absentia explorata, occulte ignem horreis
injicit, sic quod ad claustrum nullo sciente regreditur.
Jamque fratres, matutinis pro more finitis