PL 19, col. 379

In Genesin (Auctor incertus (Aquilinus Juvencus)), J. P. Migne · De laudibus Domini (Auctor incertus (Aquilinus Juvencus)), J. P. Migne

Atque ibi jam populis deerant mercantibus aera,
Certatim exhibitis gregibus memphitica turba
Emit inops fruges, pretium taxante Josepho.
His quoque nudati, seque, et sua praedia tradunt,
Semine praecepto messes quod deinde virerent.
Sola sacerdotum non est possessio dempta,
Queis gratuita duci placuit non vendere farra.
Inditur hinc populo quintarum pensio frugum,
Quae manet fixo servatur formula jure.
Interea expleta perpendens tempora vitae,
Adjurat natum Jacob, ventura revolvens,
Ut sua majorum componat membra sepulcris.
Annuit oranti, supposita dextera coxae,
Contingit lentae spondens cacumine virgae.

CAP. XLVIII.
Compositosque senex alterna in parte nepotes
Permulcet dictis, dum sensim basia libat.
Sed mirum! palma sacratur dextra Manasses,
Anterior natu laeva contingitur Ephrem.
Praescia mente senis senior servire minori
Cogitur, atque loco cedit spes prima secundo.
Quamlibet obliquus cupiens deducere palmas,
Non potuit revocare tamen pia dicta Josephus.

Quis queritur sera virtutis dote juvari?
Quis promissa Dei lento procedere passu?
Quis fine humano metitur judicis urnam
Perpetui, tardumque putat, quod saecula debent

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.