PL 19, col. 381
De laudibus Domini (Auctor incertus (Aquilinus Juvencus)), J. P. Migne
Qua fratrum Rheno progignitur Aedua pubes,
Conjugium memini summa pietate, fideque;
Lex divina tamen meritum cumulabat amoris:
Et votum ambobus, socium praecedere morte,
Moerorique pio curam mandare sepulcri.
Sed prior uxorem decreti pagina legit.
Tum vir sollicitus largo jubet ore cavari,
Post mortem fiunt quae membris, hospita saxa:
Susciperet veniens, aeternaque foedera jungens,
Ut quos viventes tenuisset lectulus idem,
Post percepta Dei, bustum commune levaret.
Sensit vota sui conjux praesaga mariti,
Magnaque temporibus tribuit miracula castis.
Nam cum defunctis jungantur brachia membris,
Et repetita manus constringat vincula trunco,
Ne quibus humanae complentur munera vitae,
Accidat informis fluitatio dissociatis.
Immensum dictu, quo tempore vita peracta est,
Jungendus sociae prospecta sede maritus.
Postquam morte viri reserata est janua lethi,
Horrendumque larem jam lux ingrata retexit:
Deprensa est laevam protendens femina palmam,
Invitans socium gestu viventis amoris.
Quis dedit affectum tumulo? quis vincula solvit?
Unde sepulta videt venturae conjugis umbram?
Tu facis haec, tu, Christe Deus, tua signa moventur,
Paulatimque doces sopita resurgere membra: