PL 19, col. 928
Epistolae (Ausonius Burdigalensis), J. P. Migne
Januariarum, cum redditae sunt mihi litterae tuae oppido
quam litteratae. His longe jucundissimum poema subdideras,
quod de tribus Suetonii libris, quos ille de
regibus dedit, in epitomen coegisti, tanta elegantia,
solus ut mihi videare assecutus, quod contra rerum naturam
est, brevitas ut obscura non esset. In his versibus
ego ista cognovi.
Europamque Asiamque duo vel maxima terrae
Membra: quibus Libyam dubie Sallustius addit
Europae adjunctam, possit cum tertia dici:
Regnatas multis, quos fama obliterat: et quos
Barbara Romanae non tradunt nomina linguae,
Illibanum, Numidamque Avelim, Parthumque Vononem,
Et Caranum, Pellaea dedit qui nomina regum.
Quique magos docuit mysteria vana Necepsus:
Et qui regnavit sine nomine mox Sesoostris.
Haec tu quam perite, et concinne, quam modulate, et
dulciter, ita juxta naturam Romanorum accentuum
enuntiasti, ut tamen veris, ac primigeniis vocibus sua
fastigia non perirent. Jam quid de eloquentia dicam?
liquide adjurare possum, nullum tibi ad poeticam facundiam
Romanae juventutis aequari. Certe ita mihi
videris. Si erro, pater sum, fer me: et noli exigere
judicium, obstante pietate. Verum cum pie diligam,
sincere ac severe judico. Affice me, oro, tali munere
frequenter: quo et oblector, et honoror. Accessit tibi ad
partem poeticam mellea modulatio. Quid enim aliud
agunt,
Audax Icario qui fecit nomina ponto,
Et qui Chalcidicas moderate enavit ad arces,
nisi ut et vegetam, et sublimem alacritatem tuam, temeritatem
voces: me vero, et consultum, et quem filius
debeat imitari, salutari prudentia praeditum dicas? Quod
equidem contra est. Nam tu summa sic appetis, ut non
decidas: senectus mea satis habet, si consistat. Haec
ad te breviter, et illico, vesperis illius secuto mane dictavi.
Ita enim tabellarius tuus, ut epistolam referret,
instabat. Nam si mihi otium fuerit, oblectabile negotium
erit ad te prolixius delirare, te ut eliciam, mihi
ut satisfaciam. Vale.
EPISTOLA XIX.
PAULINO AUSONIUS. Metrum sic suasit, ut esses
Tu prior, et nomen praegrederere meum.
Quamquam et fastorum titulo prior, et tua Romae
Praecessit nostrum sella curulis ebur.
Et quae jamdudum tibi palma poetica pollet.
Lemnisco ornata est, quo mea palma caret.
Longaevae tantum superamus honore senectae.
Quid refert? cornix non ideo ante cycnum.
Nec quia mille annos vivit Gangeticus ales,
Vincit centum oculos, regie pave, tuos.
Cedimus ingenio, quantum praecedimus aevo.
Assurgit Musae nostra Camena tuae.
Vive, vale: et totidem venturos congere Janos,
Quot tuus, aut noster conseruere patres.
EPISTOLA XX.