PL 190, col. 407
Documenta historica (Auctores varii), J. P. Migne
Quam praestitit Eboracensis quarta manu juratorum, quorum unus fuit
magister Vacarius.
Quod ipse consuetudines avitas, super quibus
vertebatur controversia inter regem et dominum
Cantuariensem, nec scripto nec juramento firmaverat.
Quod ipse nec opere nec sermone, nec per se nec
per interpositam personam, scienter aliquid machinatus
est, quod dominum Cantuariensem in mortem
traheret.
1.
Translationis beati Thomae memoriam annuae
devotionis studio recolentes ante mentis oculos statuamus,
quod debellatoribus Ecclesiae primitivae dicitur
per prophetam, ut nostrae servitutis debitum
fidelius persolvamus, et ad ministerium nostrum
implendum validius accingamur. Ait siquidem Zacharias:
« Bibentes inebriabuntur quasi vino, et replebuntur
ut phialae, et quasi cornua altaris, et salvabit
eos Dominus Deus eorum in die illa, ut gregem
populi sui, quia lapides sancti elevabuntur super
terram. » Nulli vero videatur indecens aut indignum,
quod agere volentibus diem festum bellatores proponimus
in exemplum. Necessarium est enim, ut
solemnia celebrantes sint ad spirituale praelium expediti,
ne dum sanctorum merita venerantur, inimicorum
jaculis vulnerentur. Quod bene significat
ille bellator egregius, Judas videlicet Machabaeus,
qui sancta mundare disponens et templum Domini
dedicationis officio renovare, ordinavit viros, qui
pugnarent interim adversus eos qui erant in arce.
2.
Hujus exemplo solemnius insistentes, contra
malignos spiritus in arce superbiae residentes viriliter
dimicemus. Qui peccati venenum festivitatis
vino miscentes interficiunt infelices, qui solemnitatum
obtentu negotium ventris agunt, et spirituale
gaudium exsultatione carnali corrumpunt. Imitemur
ergo, charissimi, Matathiam et filios ejus, qui cum
fidelibus Antiocho resistentibus provide statuerunt,
ut contra gentes, quae tempore Sabbatorum in eos
insurgent, unanimiter dimicarent. Nos namque prudenter