PL 190, col. 408

Documenta historica (Auctores varii), J. P. Migne

Quod litteras domini papae in Angliam destinatas
de inhibitione coronationis filii regis nec recepit
nec vidit, nec aliquid fieri fecit, quo minus eas videret
vel reciperet.
Quod ipse in coronatione filii regis debitum juramentum
recepit integre, nec aliquid omisit quod
in coronatione regis Angliae praestari solet.
XIII. STEPHANI LANGTON ARCHIEPISCOPI CANTUARIENSIS TRACTATUS DE TRANSLATIONE BEATI THOMAE.

et fortiter hostibus resistamus, qui Sabbata
nostra perturbant, et iniquis subreptionibus machinantur,
ut spirituale gaudium, in perniciem transeat
animarum, quod ad earum remedium est statutum.
Si enim laetitiae frena laxantes praetextu laetitiae,
lasciviam amplectamur, et abjecto cingulo
disciplinae viri ecclesiastici fuerint dissoluti, hostes
ecclesiam intuentes ejus Sabbata deridebunt. Cum
igitur in psalmo legamus, quod in justorum tabernaculis
vox exsultationis resonet et salutis, si justi
esse volumus, attente curemus, ut si apud nos
fuerit vox exsultationis, eadem sit et salutis. Nec
exsultatio salutem excludat, aut temporale gaudium
dolorem perpetuum introducat.
3.
Tota mentis intentione vitemus, ne juxta Thadaei

testimonium Dei nostri gratiam in sanctorum
gloria constitutam in luxuriam transferamus. Quoniam
in judicium sunt proscripti, et damnationis
titulo jam notati, qui temeritatis hujus audaciam
attentare praesumunt. Dies enim festos quos in
hac vita laetitia prosequitur, inhonestae vitae terminus
juxta verbum propheticum in lamentationem
convertet et luctum. Quis namque miretur, si Domino
servire cogantur in poenis, qui eum coegerunt
in suis servire peccatis, juxta quod conqueritur per
prophetam qui suam et sanctorum gloriam ad voluptatem
retorserunt et culpam? Modum autem et
formam solemnitatibus celebrandis scriptura praescribit,
quae cujusdam festivitatis celeberrime gaudia
prosequens asserit omnem secundum faciem

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.