PL 190, col. 409
Documenta historica (Auctores varii), J. P. Migne
sanctorum fuisse jucundum. Qualis vero sit ista
solemnitas, Apostolus docet dicens: « Fornicatio,
et omnis immunditia, aut avaritia, nec nominetur in
vobis, sicut decet sanctos, aut turpitudo, aut stultiloquium,
aut scurilitas, quae ad rem non pertinet,
sed magis gratiarum actio. » Vir enim sanctus, licet
in Jericho conversetur, faciem tamen euntis in Hierusalem
non amittit, quia licet eum in mundo
detineat conversatio corporalis, faciem tamen retinet
ad coelestia suspirantis.
4.
Bellatores itaque primitivos, sicut diximus,
imitemur, quorum probitas nos invitat, ut in diebus
festis hostes fortiter impugnemus. Sermo propheticus
laudans ait: « Bibentes inebriabuntur quasi
vino, et replebuntur ut phialae, et quasi cornua
altaris, » etc. Haec verba non solum praeliatores
primos indicant, sed et sanctorum solemnia celebrantes
reformant. Tria namque notantur in his
verbis, propter quae salubriter statutum est, ut
Ecclesia solemniter celebret festa sanctorum. Prima
causa est gaudium, ut in Domino gaudeamus eorum
beatitudini congaudentes, quos ipse pie dilexit,
excellenter ornavit, stola gloriae induit, et magnifice
coronavit. Gaudium autem notat prima clausula
verbi prophetici supra praemissi. Secunda causa est
exemplum, ut nos qui sanctorum merita recensemus,
in sensu bonorum operum eorum vestigiis
insistamus, et eos mentis gressibus imitemur, de
quorum patrocinio gloriamur. Secunda clausula
supraposita denotat hanc causam. Qui enim pro
virium facultate sanctorum operibus se conformant,
congrue vasis sacris et altaris cornibus conferuntur,
ut sequentia declarabunt. Tertia causa est
subsidium, ut qui de sanctorum meritis gratulantur,
de eorum patrocinio glorientur. Nec eis in auxilio
sancti desint sed obsequium sibi factum vicissitudine
grata compensent. Hanc tertiam causam notat
tertia clausula verbi praemissi. Viatorem ad superna
tendentem, et per festivitatem annuam ad continuam
suspirantem refrigerant ista tria. Quoniam ab
exemplo deducitur, a subsidio sustentatur, a gaudio
refovetur. Exemplum enim obtinet vicem ducis,
subsidium adjutoris, et ne solatium ei desit, gaudium
his duobus assistit.
5.
Quid autem magis expedit viatori, quam ut
iter ejus sit certum, securum, et laetum? Ad quae
omnia sufficiunt ista tria: « Quoniam exemplum
certitudinem, subsidium securitatem, gaudium laetitiam
administrat. » Ecce quanta suavitas ex observantia
festivitatum emanat, quae per gaudium, de
quo diximus, indicatur. Ecce qui fructus de solemnitatibus
colliguntur, si pia devotione fuerint
observatae, quos subsidium et exemplum superius
expressa designant. Unde cum propheta sanctos
lapides super terram elevandos dixisset, insinuans
per hoc verbum sanctorum corpora gloriose de
tumulis transferenda, quantum translationis gloria
sit fructuosa fidelibus, mox declarare volens adjungit:
« Quid enim bonum ejus est; et quid pulchrum