PL 190, col. 410

Documenta historica (Auctores varii), J. P. Migne

ejus, nisi frumentum electorum et vinum germinans
virgines? subsidium et exemplum, quae de solemniis
oriuntur, sicut superius est ostensum, frumentum
indicat electorum. Sicut enim in area trituratur,
ut granum a palea separetur, sic in Ecclesia discussa
sunt gesta sanctorum, ut excussa palea vanitatis
tam sancta sit eorum memoria, quam solemnis, et
grana sine paleis reservantes eorum adjuvemur
auxiliis, et informemur exemplis. Frumentum etiam
in horreo mundo reponitur, ut servetur, nec absque
munditia cordium possunt votiva solemnia, prout
decet, observari. »
6.
Gaudium autem sanctum, quod festivitatibus
est annexum, per vinum germinans virgines indicatur.
Vinum namque spiritualis laetitiae munditiam

germinat virginalem, quia castitatem nutrit et servat.
Sed vinum laetitiae saecularis generat aut germinat
meretrices, quia libidinem, incitat et inflammat.
A festivitatibus ecclesiasticis sit alienum hoc
vinum, in quibus est vinum aliud propinandum.
Unde Dominus per prophetam eunuchos ejus Sabbata
custodire testatur. Illos, inquam, eunuchos, « qui, »
sicut in Evangelio ipse dicit, « semetipsos propter
regna coelestia castraverunt. » Hi sunt qui pro coelestis
regni desiderio turpitudinem noxiae voluptatis
a sua carne resecant et abscindunt. Notandum autem
quod egregie solemnitatum utilitas commendatur,
dum ad eam sublimiter extollendam bonitas
et pulchritudo junguntur. Sic nempe fratrum concordiam
commendavit Psalmista, cum ait: « Ecce

quam bonum et quam jucundum habitare fratres in
unum! » Sic etiam, Christianae devotionis obsequium
in timore divino consistens et observantia mandatorum,
vir sapiens laudat dicens: « Nihil melius
quam timere Deum, et nihil melius quam respicere
in mandatis illius. »
7.
Tria superius memorata, scilicet gaudium,
subsidium, et exemplum, quae festivitatibus, ut
diximus, sunt annexa, notavit Dominus per prophetam
dicens: « Filios advenae, qui adhaerent Domino
ut colant eum, omne custodientem Sabbatum
ne polluat illud, et tenentem foedus meum, adducam
eos in montem sanctum meum, et levabo eos in
domo orationis meae. Holocausta eorum et victimae

eorum placebunt mihi super altare meum. » Advenam
sacra Scriptura populum gentilem appellat.
Unde populo Judaico dictum est: « Advena qui
tecum versatur, in terra ascendet super te, eritque
sublimior, tu autem descendes et eris inferior. »
Hoc autem est evidenter impletum in populo Judaico
et gentili. Nos igitur advenae filii sumus omnes,
qui de gentibus orti sumus. Evidenter autem
cultus divini modum et formam expressit sermo
propheticus, cum de colentibus Deum ait: « Qui
adhaerent Domino, ut colant eum. » Scriptum
quippe est: « Qui adhaeret Domino, spiritus unus
est. »
8.
Docet autem Dei cultores, ipsum in festivitatibus
venerantes, esse spiritum et non carnem, quia

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.