PL 191, col. 1315

Collectanea in epistolas Pauli 1 (Petrus Lombardus), J. P. Migne

generalem resurrectionem. Ac si diceret, manifestatus
Dei Filius ex resurrectione mortuorum Jesu
Christi Domini nostri, id est quia resurrexit; per
quod etiam nos in anima et corpore resurgere fecit.
Unde videtur mortem destruxisse ut nos redimeret:
quare et Dominum nostrum vocat, dicens Jesu
Christi Domini nostri. In hoc vere apparet Dominus
quod mortuus mortem vicit. Haec enim major virtus
et victoria videtur in Christo quod ea potestate
operatur mortuus qua operatus fuerat vivus.
Per quem accepimus. Hic commendat eum a liberalitate.
Hic enim ostenditur quid auctor ei contulit;
quasi dicat, talis est Christus per quem talem
nos apostoli cum aliis fidelibus accepimus, id est
qui talis dedit gratiam, scilicet remissionem peccatorum

et patientiam omnium laborum, [Ambrosius]
per quam remunerabimur in futuro, et alia dona quae
omnia nobis data sunt gratis et accipimus nos soli
apostoli apostolatum, [Augustinus] id est auctoritatem
et legationem praedicandi. [Haimo] Accepit
enim apostolus gratiam per Christum cum omnibus
fidelibus; apostolatum vero, non cum omnibus, sed
cum apostolis tantum: [Origenes] et ideo congrue
non tantummodo apostolatum dicit se accepisse,
ne ingratus existeret gratiae, qua illi peccata
dimissa sunt, ut nemo audeat dicere vitae prioris
meritis se ad Evangelium esse perductum, cum nec
ipsi Apostoli qui caeteris supereminent apostolatum
accipere potuissent, nisi prius cum caeteris gratiam,

quae peccatores sanat et justificat, accepissent. [Ambrosius]
Ideoque opportune tenens ordinem causae,
ait, accepimus gratiam et apostolatum, id est potestatem
apostolatus. Ubi? In omnibus gentibus. Ergo
in Judaeis, quia Judaei cohabitatione sunt, in gentibus.
Vel accepimus apostolatum, non solum in una gente
Judaeorum, sed etiam in omnibus gentibus. Ad quid? Ad obediendum fidei,
id est ut faciam ego cum apostolis
aliis eos obedire fidei Christi, accepimus apostolatum:
et hoc pro nomine ejus, scilicet Christi, id est
vice ejus, quia ejus vicarii sumus. Vel pro nomine
ejus dilatando, id est pro ejus gloria non nostra, sicut
vos Romani facitis. Deinde ut familiarius admoneat,
convertit se ad eos dicens: In quibus, id est
inter quas gentes, [Haimo] et vos Romani, id est

Judaei et gentiles Romae habitantes, estis vocati per
gratiam et interiorem inspirationem Jesu Christi, id
est a Jesu Christo. Genitivus pro ablativo, more
Graeco. [Augustinus, Ambrosius] Vel vocati estis,
ut sitis Jesu Christi, qui omnium gentium salus est.
Cum audiunt Romani inter caeteros se vocatos, scire
possunt quod non debent sub lege agere, quia sine lege
susceperunt caeterae gentes fidem Christi, caeteri
populi vocati sunt sine lege Moysi, et hi eam servare
debent. Omnibus qui sunt Romae dilectis Dei vocatis
sanctis. Hucusque pendet littera, quasi dicat,
Paulus talis et talis scribit, omnibus qui sunt Romae,
non aliis, sed dilectis Dei, id est dilectis a Deo.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.