PL 191, col. 1316

Collectanea in epistolas Pauli 1 (Petrus Lombardus), J. P. Migne

Quamvis enim Romanis scribat, illis tamen se scribere
significat, qui in charitate Dei sunt. Qui sunt
hi, nisi qui de Filio Dei recte sentiunt? hi sunt sancti
et vocati dicuntur. [Augustinus] Et adverte
quia etiam hic significavit Apostolus benignitatem
Dei potius quam meritum illorum. Non enim ait diligentibus
Deum, sed dilectis Dei. Prior enim dilexit
nos ante omnia merita, ut nos eum dilecti diligeremus.
Unde etiam addidit, vocatis sanctis, ut nemo
sibi tribuat quod vocatus est. [Ambrosius] Non enim
ita intelligendum est quod ait, vocatis sanctis, tanquam
ideo vocati sint quod sancti erant, sed ideo effecti
sancti quia vocati sunt: [Haimo, Augustinus]
Et ideo vocati, quia dilecti, ut sit sensus, scribit dilectis
Dei vocatis sanctis, id est illis quos dilexit,

ut ad sanctitatem vocaret, qua sancti essent sanctificati
per baptismum. Restat autem ut Apostolus dicat
salutem et compleatur usitatum Epistolae principium:
ideo subdit:
Gratia vobis, etc., pro eo quod aliis olent dicere salutem,
ait, gratia vobis, etc. Quasi dicat: Apostolus
scribit Romanis, et in scribendo salutat, sic optando
dicens, gratia sit vobis, id est remissio peccatorum.
Ea enim est gratia qua justificatur impius, et
fit justus qui prius fuerat impius, et ideo percipiendae
hujus gratiae merita nulla praecedunt, quia meritis
impii non gratia sed poena debetur, nec ista
esset gratia, si non daretur gratuita, sed debita redderetur.
[Ambrosius] Addit: Et pax, scilicet sit
vobis, id est reconciliatio ad Deum et tranquillitas

mentis. Sicut enim gratia Dei est, qua donantur
nobis peccata, ita pax est qua ex inimicis reconciliamur
Deo; tamen sciamus etiam utrumque scilicet
gratiam et pacem ad generalem Dei gratiam pertinere,
etsi ita distincta sint. Et, ut ostendat universum
bonum esse a Deo, subdit: A Deo, quasi dicat:
Haec scilicet gratia et pax sint vobis a Deo Patre
nostro, id est ab eo qui potest dare, quia Deus est,
et vult, quia Pater. [Ambrosius] Et ut sine Christo
nullam esse pacem et gratiam doceret, adjecit, et Domino
Jesu Christo, sine quo nulla bona sunt nobis.
Quod autem non adjungit Spiritum sanctum,
non mihi alia ratio videtur, nisi quia ipsum donum
Dei Spiritum sanctum intelligimus. Gratia porro et

pax quid aliud est quam donum Dei? Unde nullo
modo hominibus gratia dari potest, qua liberamur a
peccatis, et pax qua reconciliamur Deo, nisi in Spiritu
sancto: et ideo ipsa Trinitas pariterque incommutabilis
unitas in ista salutatione cognoscitur.
[Haimo] Unitas apparet, per hoc quod ait, a Deo.
De hoc eodem ita ait Haimo: Spiritus sancti nomen
non posuit, quoniam in donis suis comprehendit
eum, id est in gratia et pace, quia enim per eum divinitus
honorantur electi, ideo in donis suis intelligitur.
VERS. 8-10.-- « Primum quidem gratias ago
Deo meo per Jesum Christum pro omnibus vobis:

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.