PL 191, col. 1317
Collectanea in epistolas Pauli 1 (Petrus Lombardus), J. P. Migne
quia fides vestra annuntiatur in universo mundo.
Testis enim est mihi Deus, cui servio in spiritu
meo in Evangelio Filii ejus, quod sine intermissione
memoriam vestri facio semper in orationibus meis,
obsecrans si quo modo tandem aliquando prosperum
iter habeam in voluntate Dei veniendi ad
vos. »
Praemissa salutatione, ante alia de bonis eorum
gratias agit. [Augustinus] Gratias vero agere Deo
est sentire omnia bona a Deo data esse, et pro eo
laudare voce et opere et corde. Finita ergo praefatione,
prius lenit eos quibus scribit, post graviter
eosdem increpaturus. Congaudet enim hic de bono
incoepto eorum, et praecipue in hoc gaudere se dicit,
quia fides illorum in omni loco currebat, quamvis
enim fidem non accepissent, secundum regulam ab
auctoribus traditam veritatis, tamen, quia quod de
uno Deo audierant, interposito nomine Christi coeperant
venerari, gratulatur Apostolus, sciens illos
posse proficere. Per quod etiam charitatem suam
erga illos ostendit, et hortatur ad profectum, ita dicens: Primum quidem,
quasi dicat, quod incoepistis
perficite, quia adeo bonum est quod de eo ante
alia Deo gratias refero; et hoc est, primum quidem,
id est ante omnia ago gratias Deo pro omnibus vobis,
quod et vos ipsi faciatis. Haec ante omnia se agere
dicit, quia fides illorum multis proficit. Nam et illi
qui crediderant roborati sunt, videntes principes
suos fratres sibi factos in fide, et qui non crediderant,
facile poterant credere eorum exemplo, prompte
enim facit inferior quod viderit fieri a potiore.
[Haimo] Vel ita, ago gratias Deo meo pro omnibus
scilicet vobis et aliis; et cum pro aliis, primum quidem,
id est praecipue pro vobis de quibus magna utilitas
venit, sicut ante dictum est, cui ago gratias. Deo
meo, quem scilicet meum facio, quod non vos, Romani
facitis. Non est otiose accipiendum, quod ait,
Deo meo, non enim vox ista potest esse, nisi sanctorum
quorum Deus dicitur, sicut Deus Abraham,
Deus Isaac, et Deus Jacob. Cum ergo omnium unus
sit Deus per naturam, eo quod sit Creator omnium,
illis tamen proprie per gratiam Deus dicitur esse,
qui merito fidei et justitiae, ejus cultores esse probantur.
[Ambrosius] Per quod ago gratias? non per
legem neque prophetiam, sed per Jesum Christum
mediatorem Dei et hominum, per quem Deus vobis
dedit omnia bona, quia ipse est minister 5 omnium
beneficiorum Dei. Deinde quare pro eis
praecipue vel ante omnia gratias agat, ostendit
subdens: Quia fides vestra, quasi dicat: Cum multa
sint talia in vobis, pro quibus gratias agere debeo
(erant enim disciplina mirabiles, et boni operis cupidi,
studiosique magis agendi bene quam loquendi)
in hoc tamen praecipue gratias ago, quia fides vestra,
etsi non perfecta, annuntiatur in universo mundo,
quia Roma caput mundi erat, et ideo fidei illorum
fama omnem locum peragrabat, unde proficerent