PL 191, col. 1318

Collectanea in epistolas Pauli 1 (Petrus Lombardus), J. P. Migne

multi. Et nota quod non laudat Apostolus fidem
illorum, tanquam perfectam, sed facilitatem
fidei, quia in auditu auris crediderunt, et votum
erga Christum, id est affectum propensum, quem
erga Christum habebant. Testis est, etc. Dixit se pro
illis gratias agere, nunc dicit se pro eisdem orare,
in quo etiam affectum suum circa illos ostendit, ut
suadeat illis charitatem. Ad hoc autem Deum
testem dat cui servit, dicens: Testis est enim Deus
ut melius sibi credatur quod dicturus est.
Praemissa est igitur auctoritas, id est juramentum
quo sit fides dicendis: Nisi forte quis dicat
quod non juraverit, quia non dixit per Deum, sed
dixit testis est Deus: ridiculum est putare hoc; si
dicas, per Deum, juras; si dicas, testis est Deus,

non juras? Quid enim est per Deum, nisi testis est
Deus? aut quid est testis, est Deus, nisi per Deum?
Ecce dico charitati vestrae, et qui per lapidem jurat
falsum, perjurus est, quia creatorem Deum adhibet
testem. Nec facit Apostolus qui hic et alibi saepe
juravit, contra Domini mandatum, qui volens justitiam
nostram abundare plus quam Scribarum et
Pharisaeorum, dicit in Evangelio: Ego vobis dico,
non jurare omnino [(Matth. VI)]
. Et item: Sit sermo
vester, est, est, non, non. Quod amplius est, a malo
est [(ibid.)]
. Ibi enim prohibuit Dominus quod est
malum, suasit bonum, quod est appetendum, indulsit
quod est necessarium; prohibuit enim falsum,
vel sine necessitate jurare, suasit verum loqui:
indulsit juramentum, quod est necessarium,

cum ait, quod amplius est. Juramentum enim faciendum
est in necessariis, cum pigri sint homines
credere quod eis est utile; non est juratio bona, id
est appetenda, non tamen mala, id est prohibita,
cum est necessaria, licet sit a malo infirmitatis
eorum quibus aliquid dicitur. Si enim jurare cogeris,
scias de necessitate venire infirmitatis eorum
quibus aliquid persuades, quae infirmitas utique
malum est unde nos quotidie liberari precamur, dicentes: Libera nos a malo
[(Matth. VI)]
. Ideoque non
dixit Dominus quod amplius est, malum est: tu
enim non facis malum qui bene uteris juratione, ut
alteri suadeas quod utile est, sed a malo est illius.
Et notandum quia multum interest, si exigit jurationem,

qui novit illum juraturum falsum, an non.
Qui autem nescit et ideo dicit: Jura mihi, ut ei
fides sit, non audeo dicere non esse peccatum,
tamen humana tentatio est: si autem novit fecisse
et cogit jurare, homicida est. Jurat ergo sine
peccato Apostolus, cum ait: Testis est mihi Deus,
etc., quasi dicat: Quod habetis Domino imputo. Et
recte, nam habenda ab eo oro: et vere, quia sine
intermissione memoriam vestri facio semper in orationibus.
Vel ita, se dixit gratias agere, modo exponit
quando gratias agit, scilicet in orationibus, et
quomodo, scilicet sine intermissione, [Haimo]
quasi dicat: Pro vobis gratias ago, et hoc modo,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.