PL 191, col. 1319

Collectanea in epistolas Pauli 1 (Petrus Lombardus), J. P. Migne

quia in orationibus meis quae pro vobis, et pro aliis
fiunt, semper habitis in horis constitutis ad orandum.
Facio memoriam, id est Deum memorem.
Memor dicitur Deus esse cum dat, oblitus cum cessat.
Et hoc, sine intermissione. [Ambros.] Vel facio
memoriam vestri sine intermissione. Hoc ideo
dixit Apostolus, scilicet se esse memorem illorum
in orationibus, ut seminet in illis charitatem, id est
ut eum ament, et sic desiderent eum audire. Quis
enim non amet eum quem audit memorem sui esse!
Quod autem ita sit, juramento affirmat, testis, etc.
quasi dicat: Et credendum est ita esse ut dico.
Enim id est quia testis est mihi Deus, et ideo non
est tutum mentiri, cum nihil eum lateat. Cui servio
in spiritu meo, non in carne, id est in voluntate

quia enim Deus spiritus est, animo illi debet serviri.
Vel servio, non in carne, id est in carnalibus
observantiis, sed in spiritu meo, id est in spiritalibus,
scilicet in fide, spe et charitate: In quo servio?
In Evangelio, praedicando, non in lege, non in circumcisione,
non in eo quod Moyses servus tradidit,
sed in eo quod Filius unicus docuit. Quantum enim
distat servus a domino, tantum distat Evangelium
a lege. Evangelio dico Filii ejus, quod scilicet Filius
ejus tradidit, non scribendo, sed mentibus
inspirando.
Obsecrans, si quomodo tandem aliquando prosperum
iter habeam in voluntate Dei veniendi ad vos. Quasi dicat: Pro vobis gratias ago et oro. Ego
dico obsecrans, id est per obsecrationes tentans.

Obsecratio est per sacra adjuratio, ut per nativitatem
et passionem. Tentans, inquam, si quomodo, id
est aliquo modo, prospero vel adverso scilicet quacunque
ex causa, facili vel difficili, habeam tandem,
scilicet post longa desideria, aliquando, scilicet
hieme, vel aestate, iter veniendi ad vos; iter dico
prosperum, quod non reputat Apostolus esse, nisi
ita sit ut perveniat ad illos quibus desiderat donum
Dei praedicare. Prosperum enim iter est, non incassum
laborem itineris subire. Prosperum iter habeam,
prosperum dico, in voluntate Dei, secundum
voluntatem Dei, non sicut mali qui reputant prosperitatem
sibi esse in suo malo perpetrato. Sunt
enim quidam, qui per Dei permissionem non voluntatem

prosperum iter videntur sibi accipere ad
malum, si aliquod scelus perpetraverunt. [Orig.]
Hoc ergo voluit intelligi Apostolus, addens, in voluntate
Dei, quia non semper prosperitas itineris
Dei voluntate perficitur, quia multi in rebus saeculi
prosperis utuntur successibus, et exsultant in prosperitatibus
suis, sed non est talis prosperitas in
voluntate Dei. [Ambros.] Apostolus vero iter solummodo
reputat prosperum, si sit in voluntate Dei,
quia tunc utilis erit adventus Apostoli.
VERS. 11, 12.-- « Desidero enim videre vos, ut
aliquid impertiar vobis gratiae spiritualis ad confirmandos
vos, id est simul consolari in vobis per
eam quae invicem est fidem vestram atque
meam. »

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.