PL 191, col. 1320

Collectanea in epistolas Pauli 1 (Petrus Lombardus), J. P. Migne

Quasi dicat: Ideo obsecro venire ad vos, enim,
id est quia desidero videre vos. His, quos scripto
corrigebat, et a carnali sensu abstrahebat, ideo sui
praesentiam necessariam dicit, quia ea quae scribit
etiam perverse possunt accipi, quia aliter dicta solent
ad aliud referri ab haereticis. Ideo ergo desiderat
eos videre, ut praesens doctrinam evangelicam
sensu quo scribit eis tradat, ne sub auctoritate litterarum
ejus non auferretur, sed confirmaretur
error, et etiam ideo, ut quae verbis suadere non
poterat, praesens suaderet virtute miraculorum. Sed
deinde desiderii sui causam exponens, addit: Ut
aliquid, quasi dicat: Ad hoc desidero vos videre, ut impertiar vobis aliquid gratiae spiritualis,
id est vos
participes faciam gratuiti beneficii Dei scilicet doctrinae

evangelicae. Gratiae autem dico, non carnalis
sed spiritualis, quia modo carnaliter sapitis. Cum
enim dicit, gratiae spiritualis, carnalem illos sensum
assecutos significat, [Augustinus] quia sub
nomine Christi, Judaei eis contraria Christo tradiderant.
Qui consulens infirmitati humanae, fide sola
addita legi naturali, humanum genus salvari decrevit.
Impertiar spiritualem gratiam, ad confirmandos
vos, [Ambrosius] quia aliquid jam habetis, id
est consolari in vobis simul, vel, id est ut consolemur
vobiscum, alia littera, per eam quae invicem est fidem
vestram atque meam; quasi dicat: Desidero vobis
impertiri gratiam ad confirmationem, quae confirmatio
adeo est mihi grata, quia id, scilicet vos
confirmari, est me consolari in vobis. Hoc ideo

dicit, quia, etsi congaudeat facilitati fidei illorum,
dolet tamen de non recta fide. Aliena enim dolebat
vitia, quasi sua. Addit simul, quasi dicat: Haec
consolatio mea fiet simul vobiscum, quia et vos
consolabimini. Modo enim ego sum desolatus, sicut
et vos, etsi non sentitis, sed sic consolaremur simul.
Vel secundum aliam litteram sic potest legi,
eodem sensu manente; quasi dicat: Desidero venire,
ut impertiar vobis gratiam ad confirmandos
vos, id est ut consolemur vobiscum. Deinde per
quid fiat consolatio, subdit, consolari dico per eam
fidem non utique novam, sed vestram atque meam,
quae est invicem, id est communis, id est per hoc
potest esse consolatio, si unius ejusdemque fidei

sumus in Christo; vel, per eam fidem vestram
atque meam quae est invicem, id est quae per dilectionem
operatur.
VERS. 13.-- « Nolo autem vos ignorare, fratres,
quia saepe proposui venire ad vos, et prohibitus
sum usque adhuc, ut aliquem fructum habeam
in vobis, sicut et in caeteris gentibus. »
Propositum et votum suum ostendit Apostolus,
quod quaedam illos scire non ambigit per eos fratres
qui a Jerusalem vel a confinibus civitatibus, causa
aliqua sive religionis gratia Romam veniebant.
Cumque saepe vellet venire, et prohiberetur, sic
factum est, ut scriberet Epistolam, ne diu in malo
detenti difficilius corrigerentur, quasi quis diceret:
Desideras venire, cur ergo non venis? Ait: Quia

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.