PL 191, col. 1324
Collectanea in epistolas Pauli 1 (Petrus Lombardus), J. P. Migne
ergo esset justitia fidei, nisi esset absconditum
quod praedicatum crederemus, et credendo ad videndum
perveniremus. Dicit ergo justitiam illi esse
qui transit ex fide verborum quibus credimus quae
non videmus, in fidem rerum qua credita obtinebimus,
scilicet ex fide in qua ministratur Deo, in illam
ubi fruatur Deo, quae tamen improprie dicitur fides.
Et quia de fide fit mentio hic, videndum est quid
sit fides, et quot modis accipiatur fides, et de quibus
sit. Fides est virtus qua creduntur quae non videntur,
apparentia enim non habent fidem, sed agnitionem.
Fides enim est, quod non vides credere.
Accipitur autem fides tribus modis scilicet pro
eo quod creditur, et est virtus; et pro eo quod creditur,
et non est virtus; et pro eo quod creditur. Fides
enim qua creditur, cum charitate virtus est, et hoc
est fundamentum omnium bonorum, in qua nemo
perit. Haec fideles facit, et vere Christianos. Alia
vero daemonum est, et nomine tenus Christianorum;
nam et daemones credunt, et contremiscunt [(Jac. II)]
.
Haec est, informis qualitas mentis, quae
dicitur informis, quia sociam non habet charitatem,
quae est forma omnium virtutum. Pro eo autem
quod creditur accipitur fides, sicut ibi: Haec est
fides Catholica, quam nisi, etc., ita hic accipitur
cum ait, ex fide in fidem. Fidei enim quae creditur,
id est Symboli fidei, multae sunt partes, quarum
aliquae sunt hic positae. Eodem quoque modo
accipitur fides, cum dicitur fides Catholica, quasi
quod universaliter ab omnibus credendum est.
Solet autem a quibusdam inquiri utrum illa informis
qualitas mentis quae in malo dicitur Christiano
fides, qua universa credit, quae verus Christianus
credit, accendente charitate, remaneat, et
fiat virtus, an ipsa eliminetur, et alia succedat
qualitas quae virtus sit. Ad quod potius divinum
oraculum implorandum videtur, quam aliquid a nobis
diffiniendum. Utrumlibet tamen sine periculo
dici potest. Est autem fides de bonis, et de malis, et
de praeteritis, et de praesentibus, et de futuris.
[Ambr.] Spes autem de futuris tantum, et de bonis. Sicut scriptum est;
convertit se Apostolus ad exemplum
prophetae Habacuc, [August.] ut declaret olim
ostensum non justificari hominem per legem apud
Deum, sed per fidem; quasi dicat: Ex fide est justitia,
et ita ex fide est salus, non ex lege, sicut scriptum
est in Habacuc: Justus autem ex fide vivit. Sic
expone: Justus est ex fide, omnis 7 qui justus
est, [Aug.] et ita, vivit, non vita ista quae praesens
est, sed futura, id est aeterna, quae est merces fidei.
Merces enim fidei est videre quod credidimus antequam
videremus. Sciendum autem aliter esse in
Habacuc quam hic posuit Apostolus. In Habacuc
enim ita est: Justus autem meus, ex sua fide vivet. [(Habac. II)]
.
Sed et hoc, et alia plura testimonia quae