PL 191, col. 1325
Collectanea in epistolas Pauli 1 (Petrus Lombardus), J. P. Migne
ponit ab Hebraicae veritatis translatione, qua nunc
utimur, videntur discordare. Quod ideo est, quia aliquando
sumit a LXX Interpretibus, aliquando, sicut
loquens eodem spiritu quo prophetae, sensum sumit
tantummodo suis utens verbis suaque dispositione.
VERS. 18, 19.-- « Revelatur enim ira Dei de coelo
super omnem impietatem et injustitiam hominum
eorum, qui veritatem Dei in injustitia detinent,
quia quod notum est Dei manifestum est in illis.
Deus enim illis revelavit. »
Commendata pietate fidei, qua justificati
grati Deo esse debemus, contrarium detestando, id
est impietatem, subinfert, quod gentiles inflati, et
leves in idolorum figmenta tanquam deciderunt,
ubi non requiescerent, sed confracti desilirent in
lapides. Hic enim specialiter aggreditur gentiles,
secundum priorem statum, quia jactant bonam naturam,
et excusant turpitudines per ignorantiam.
Econtra autem Apostolus dicit eos, et prius habuisse
notitiam, et perdidisse per culpam, et bonam
naturam sibi ipsis a Deo relictam in omnia mala
praecipitatam. Quasi dicat: Ex fide est justitia, et
inde, salus, quia ex impietate est injustitia,
et inde ira, id est poena, et hoc revelatur in Evangelio
Dei, et hoc est: Revelatur enim in Evangelio, ira Dei,
id est poena. Quoties ira Dei legitur, non
perturbatio animi ejus est intelligenda, sed judicium
quo irrogatur poena pro peccato. [Haimo.] Dei,
dico, venturi de coelo ad judicium; ira, dico, processura super omnem impietatem et injustitiam.
Non
dicit super omnes impios, sed quod plus est super
omnem impietatem et injustitiam, id est super omnes
impietatis et injustitiae partes. [Orig.] Impietas
est in Deum peccare, iniquitas in homines. Vel
impius pro infideli hic ponitur, id est a pietate religionis
alienus, sicut idololatra. Iniquus vero dicitur
qui pravitate operis ab aequitate discordat. [Haimo.]
Et est sensus: Vindicta Dei de coelo venturi ad judicium
vivorum, et mortuorum in Evangelio manifestatur
ventura super omnem impietatem et injustitiam.
[Ambros.] Vel ita lege: Ira Dei, ventura
super omnem impietatem et injustitiam, revelatur
de coelo. Quod accusat eos quia indicavit eis Creatorem
vel Salvatorem. Ex ipsa enim coeli fabrica
iratus illis Deus ostenditur, qui ideo tam pulchra
astra condidit, ut ex his quantus et quam admirabilis
Creator eorum est possit agnosci, et solus adorari.
Reum igitur facit Apostolus gentilem per legem naturae,
per quam potuit deprehendere fabrica mundi
testificante auctorem Deum solum diligendum; sed
injustitia et impietas in eis apparet, dum haec videntes
dissimulant a veritate, non fatentes unum
Deum. Unde subdit:
Eorum qui veritatem Dei in injustitia detinent, quasi quis diceret: Cur est eis ira Dei de impietate,
cum non cognoverunt Deum? ad quod respondet,