PL 191, col. 1326

Collectanea in epistolas Pauli 1 (Petrus Lombardus), J. P. Migne

merito est eis ira, quia poterant quidem
cognoscere Deum, et aliqui etiam eorum partim
cognoverunt, sed sibi tollunt malentes morari injuste
in sua voluptate. [Haimo] Sic lege litteram:
Hominum, dico, eorum qui veritatem Dei, id est
veram de Deo cognitionem detinent, cum sponte se
eis offerat; ipsi dico manentes in injustitia, id est
in opere malo. Bonum est quod tenent, sed malum
est ubi tenent. Veritatem enim tenent, sed in
iniquitate. Invenisti enim Deum, o tu gentilis, o
philosophe, et colis idolum; invenisti veritatem, et
ipsam detines in injustitia; et quod per Dei opera
cognovisti, per hominis opera perdidisti. Totum
considerasti rerum ordinem, et non vis attendere
quod mundus opus Dei sit; idolum opus fabri. Si

faber idolo sicut dedit figuram, daret et cor, ab ipso
idolo faber adoraretur. Quomodo ergo homo faber
tuus Deus non est, si homo idoli faber est? Quis
est Deus tuus qui fecit te? Quis est Deus fabri?
Qui fecit illum. Ergo si idolum cor haberet, nonne
fabrum adoraret qui fecit illud? Ecce quomodo detinent
veritatem Dei in injustitia. Occurrebat autem
Apostolo, ut ei diceretur: Unde illi veritatem detinent,
ad quos locutus non est Deus? nec legem acceperunt,
sicut populus Israel? Respondet, et ostendit
unde: Quia quod notum est Dei, manifestum
est in illis: Deus enim revelavit illis; quasi dicat: Vere
detinent veritatem Dei, qua hoc Dei quod notum
est, id est quod de Deo noscibile est, manifestum
est in illis, ductu rationis; quasi dicat: In se habent

unde noscere possint. Quod cognoscibile est de Deo,
scilicet naturalem rationem. Ideo dicit quod de Deo
cognoscibile est, quia multa sunt quae de Deo per
naturam sciri non possunt, ut de mysterio redemptionis
et incarnationis. [Orig.] Notum Dei est, hoc
quod ex hujus mundi dispositione, et naturali ratione
assequi possumus. Ignotum vero Dei, est ratio
substantiae ejus, vel naturae, quae omnem latet
creaturam. Similiter et mysterium humanae liberationis.
[Ambros.] Et vere manifestum est in illis
quod est noscibile de Deo, quia non solum ratio
naturalis ad hoc profuit, sed et Deus illis revelavit,
vel manifestavit per opus suum, per quod eos adjuvit.
Hoc dicit, ne sola natura sufficere videretur.

Ut enim Deus, qui natura invisibilis est, etiam a
visibilibus posset sciri, opus fecit quod opificem
visibilitate sui manifestavit, ut per certum incertum
posset sciri, et ille esse Deus omnium crederetur qui
hoc fecit quod ab his impossibile est fieri. Haec philosophi
nobiles quaesierunt, quasi interrogantes creaturas
de Creatore, et omnium specie ac dispositione
quasi voce respondente ex arte artificem cognoverunt.
VERS. 20-23.-- « Invisiblia enim ipsius a creatura
mundi, per ea quae facta sunt intellecta
conspiciuntur, sempiterna quoque ejus virtus et
divinitas, ita ut sint inexcusabiles. Quia cum cognovissent

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.