PL 191, col. 525

Commentaria in Psalmos (Petrus Lombardus), J. P. Migne

In me sunt, etc. [Cassiod., Aug., Cassiod., Alcuin.]
Tertia pars, ubi Ecclesia jam de malis saeculis
libera, in futura beatitudine, vel etiam hic laudem
Dei cantaturam se dicit. Quasi dicat: Non timebo,
quia vota tua, o Deus, sunt in me. Intus sunt
quae a nobis nunquam recedunt. Non extra quaero
quod offeram, quia de ara cordis, de cellario conscientiae
exit totum quod charitate accendendum est.
Quae vota sunt laudationes. Vel vota dico, laudationis tibi
alia littera. Quae vota reddam tibi, in aeternitate,
vel etiam hic. Ideo laudabo hic,
VERS. 13.-- « Quoniam eripuisti animam meam
de morte, et pedes meos de lapsu; ut placeam coram
Deo in lumine viventium. »
Quoniam eripuisti animam meam de morte, [Aug.,

Hier., Cassiod.] quia per me eram mortuus. Per te
est vita quam tibi enuntio; et pedes meos de lapsu.
Alia translatio habet: Oculos meos a lacrymis, pedes
meos a lapsu. Hic in spe ad hoc eripuisti ut
placeam coram Deo, non coram alienis, scilicet Allophylis,
qui longe sunt a sanctis, qui non habent lumen,
unde videant. Ego dico existens in lumine viventium.
In lumine est qui gratis Deum amat, quod
nemo scit, nec etiam diabolus nisi solus Deus. Vel
de futuro potest accipi, sic: Ideo laudabo in futuro,
quia eripuisti, id est eripies animam meam de
morte aeterna, et oculos meos a lacrymis, et pedes
a lapsu, ut placeam coram Deo in lumine viventium.
Hoc in futuro, ubi nec anima peccando moritur,

nec oculi flent mala, nec pedes labuntur: quod non
est hic, ubi etiam perfecte Deo placet. Unde addit:
Ut placeam Deo in lumine viventium aeternaliter.
COLLATIO IN PSALMUM LV: « MISERERE, » etc.
Titulus sic habet apud LXX, in finem pro populo,
etc., ut habes in magistro. Hebr., victori super columbam
mutam, vel pro columba muta in remotis, vel longinquorum
aut elongationum; aut Hieronymo, eo
quod procul abierit, David insigne MICHTAM.
Hieronymus vertit simplex et humilis de quo supra
dictum est psalmo XV. Quantum vero ad id quod est
in Hebr. pro columba muta elongationum, vel poterat
verti pro elongationibus, vel pro his qui
elongantur a columba muta, et prior versio accipietur
in bonam partem, scilicet pro Christo aut populo
Christiano, qui intus servat innocentiam; ac
ponit fiduciam suam in remotis, hoc est in coelis;

altera intelligetur in malam partem, contra Judaeos
qui se elongaverunt a columba muta, hoc est a
simplicitate quae est in Christo Jesu, conantes destruere insigne David;
hoc est tituli inscriptionem.
Dicebant enim: Noli scribere, rex Judaeorum [(Joan.
XIX)]
. Et hoc modo videntur LXX intellexisse. Reliqua
explicantur in glossa.
VERS. 3.-- Ab altitudine diei timebo; ego vero
in te sperabo. Principium tertii versus apud nos,
est apud Heb. finis secundi versus, juxta distinctionem
exemplarium, quibus utimur. Sed MAROM,
particula diverso accepta modo, fuit in causa ut LXX
acciperent ac si littera men esset praepositio ab, quod
est Hebr. notissimum. Id etiam fecit Pellicanus,
quando vertit ab excelso. Caeteri litteram men volunt
esse heemanticam, ut vocant, hoc est notam nominis
derivativi, ob idque traducunt, Altissime, o excelse,
vel in excelso. Novissimum ponit Sanctes, contrario
sensu ad versionem aliorum, multi bellantes

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.