PL 191, col. 526
Commentaria in Psalmos (Petrus Lombardus), J. P. Migne
pro me, in excelso. Nam opponitur isti, multi bellantes
contra me, o Excelse. Nebiensis vertit, contra
me excelsum. Nec debet nos interturbare varietas
distinctionis in versuum sectione, quae passim relinquit
pendere sententiam a sequentibus, praesertim
in carmine. Jamque si dies pertineat ad tertii
versus continuationem, gignendi casum exigit juxta
LXX. Si autem ad principium versus spectet, quia
non habet praepositionem, nec terminationis inflexionem,
vertunt, diem timebo, vel per diem seu in
die, aut quacunque die timebo. Munsterus, licet per
diem timerem, de suo addidit. Porro sensum nostrae
lectionis apertius tradit Hieronymus ad Suniam
et Fretellam, docens esse in Graeco additam negationem, non timebo
οὐ φοβηθήσομαι. Et est ordo; quoniam multi dimicant adversum me, sed tuum
excelsum lumen timebo.
VERS. 4.-- In Deo laudabo sermones meos. In
Hebr. verbum ejus. Sed passim occurrit iod pro vau
et e diverso capi ob litterarum affinitatem DEBARO, Verbum ejus
DEBARI, Verbum meum,
DEBARAI, Verba mea.
VERS. 5.-- Tota die verba mea exsecrabantur. Hic
Faber toto coelo errat, qui ausus est affirmare pro
nomen mea, superfluere, cum manifestissime in
Hebr. legatur hoc versiculo DEBARAI. Stapulensis
falsus fuit, eo quod in contextu versionis Hieron.
non invenerit. Est tamen certum Hieronymum,
pronomen primitivum, coepisse loco possessivi,
quia vertit, sermonibus me affligebant. Alii Hebraicantes
sequuntur LXX. Translatio tamen ad Campensem
dicit, omni tempore affligunt res meas.
VERS. 7.-- Sicut sustinuerunt animam meam,
pro nihilo salvos facies eos. Pratensis, cum exspectaverunt
animam meam, propter iniquitatem liberatio
illis; interpretes pro Cajetano, sicut exspectaverunt
animam meam, super iniquitate evasio ipsis;
Pellicanus consimiliter; Sanctes, Munsterus, Campensis
interrogative vel admirative legunt secundam
partem, cum exspectant animam meam, propter iniquitatem
eritne illis evasio? Verum prima particula
totius versus potest dicere, sicut, aut, cum
CAASSER. Jamque interpretando priori modo, sensus
lectionis Latinae erit, sicut sustinuerunt, vel ut alii
ponunt, exspectaverunt animam meam, nempe persequendo, sic pro nihilo salvos facies illos.
Hoc est,
ut vertit Hieronymus, quia nullus salvus in illis. Caeterum
ubi dicimus, pro nihilo, et Hieronymus nullus;
alii habent propter iniquitatem. Unde cogebantur
sub interrogatione intelligere. Varietas autem contigit
quod AUEN significat vanitatem et iniquitatem.
Ac LXX, sicut et Hieronymus, priorem acceptionem
respexerunt. Quasi dicas: Super aut pro
vano, Salvator eorum: id est vana est salus eorum
et nulla. Augustinus tamen in bonam partem exposuit, pro vano aut pro nihilo,
id est gratis.
In ira populos confringes. Praesentem locum taxare
videtur Hieronymus ad Suniam et Fretellam,
quasi lectio Latina depravata sit. Imo et Graeca.
Ait enim, in ira populos confringes. Pro quo in
Graeco legitur ἐν ὀργῇ λαοὺς καταξεῖς, id est confringes.
Et apud Latinos, pro eo quod est dejicies, id est καταβαλεῖς,
male error obtinet κατάξεις, id est confringes.
Nam et in Hebr. IHORED, habetur quod
nos possumus dicere depone. Et Symmachus interpretatus
est κατασεῖσαι. Sed sciendum interdum
Hieronymum dicere errorem in verbis; in sensu
non item, quod ubi est, noluit mutare consuetudinem
interpretum, ut paulo ante dicebat: « Noluimus
igitur immutare, quod ab antiquis legebatur, quod
idem sensus erat. » Ac passim idipsum inculcat, ut
Suniae et Fretellae alio loco: « Ubicunque sensus
idem est, veterum interpretum consuetudinem mutare
noluimus, ne nimia novitate lectoris studium
terreremus. »
VERS. 8.-- Deus, vitam meam annuntiavi tibi.